Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/154

Da Wikisource.

Recita CAPUT DECIMUM OCTAVUM.

Quoniam aliqui non contemnendi auctores asseruerunt, ecclesiam Dei aedificatam super petram Petrum, nihil ex ea re plus habere pontifices Romanos, quatti caeteros episcopos, qui non habent ea, ob quae amanter dieta sunt illa Petro; cuius vitae exempla, quae ex actis apostolorum colliguntur, ita minime sunt imitati: doctrinam vero, quae ex apostoli huius scriptis habetur, ita passim Romani pontifices prò* culcaverunt et everterunt, ut Petri eversores potius, quam successores sint appellando «Per quos — inquit apostolus Petrus — via veritatis blasphemabitur, et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur». Declaratio testimoni! XVIII. Firma assertio ea esse non potest, quae ex interpretatione sumitur alicuius loci, quem primarii dottissimi et antiquissimi viri varie sunt interpretati. Nam quod testimonium perhonorificum mille et centum continuos annos ecclesia Romana dederit Augustino, quod summis laudibus Hilarium, Cyrillum et reliquos celebravit, quos praediximus, reicere pontifices Romani non possunt auctoritatem tantorum virorum. Quod si ex altera parte Cyprianum et quosdam sibi allegant, qui de petra locum aliter sunt interpretati, nihilo plus agent, quam ut nostra quoque assertio non sit firma. Fiet ergo, ut quod nobis non dent, neque ipsi adsequantur. At vero illud est consectarium, si infirmutn est fundamentum, supra quod tantam superbiae fastusque molem pontifices erexerunt, omne eorum aedificium corruat necesse est. Remittant igitur iam spiritus atque animos illos, sedeni arrogantiam, intelligant se esse episcopos aeque atque alios; qui si boni, si pii fuerint, dignissimi sunt, ut eos colamus et