Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/155

Da Wikisource.

observemus: at si mali, si impii, norint sese ad Christi petram nihil plus attinere quam Iudam, per quem typum mali episcopi sunt significati. Nam quod Petri sedem dicunt se obtinere, quid existimant homines imperitissimi? regnumne fuisse illud Petri? aut tyrannidem? Sic enim disputant de primatu Petri, quasi regnum aliquod terrenum obtinuerit is, cuius ipsi sint legitimi haeredes et successores. At non ita est. Reverenda observantiaque illa apostolorum iustissimis de causis fuit profecta, ob amoretti Petri in Christum, qui omni ex parte se ostendebat, ob fidei firmitudinem, quod is vel ante omnes vel prò omnibus confessus est, Christum esse filium Dei, tum ob charitatem egregiam, laboribus ultro susceptis prò pascendis ovibus Christi: quae omnia in ilio fuere singularia. Haec si in episcopo non sint, ex quibus nascitur propensio animorum, observantia esse non potest, quam isti primatum appellant. In quo episcopo haec sunt, ad hunc omnia illa arbitror attinere, quae dieta sunt Petro. Quo quis vita erit candidior, quo in pascendis ovibus Christi studiosior, eo apud vere pios reverenda et observatione erit dignior; non quia Romae sit magis quam Antiochiae, aut Hierosolymitanae ecclesiae episcopus et non Massiliensis. Nam quod locorum acceptorem l’aciant Christum, est porro indignissimum, cura eius spiritus doceat, non esse personarum. Metiri ergo oportet, viri principes, dignitatem episcoporum non ex loco sed ex vita et actis, in quibus eluceant dona illa Spiritus sancti, quod et ipsi aliquando verbis non re celebraverunt. Nam quid illud est? «non sanctorum filii sunt, qui tenent loca sanctoruin, sed qui exercent opera eorum». Et alibi, «morum nobilitas, non loci, non generis, sacerdotes notificete. Et «non loca vel ordines, sed merita Deo coniungunt». Quomodo vero Paulus probat, se non minorem esse magnis apostolis? obsecro, animadvertite. «Hebraei — inquit — sunt; et ego: Israélitae sunt; et ego: semen Abrahae sunt; et ego: ministri Christi sunt; et ego. At plus ego in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi. ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, in labore et aerumna, in vigiliis multis, in lame et siti, in ieiuniis