Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/156

Da Wikisource.

multis, in /rigore et nuditate: instantia mihi quotidiana est et solicitudo omnium ecclesiarum». His privilegiis agere oportet episcopum, qui Petri, qui Pauli personam velit agere, non ex loco, quod Romae sedeat. Loci superbiam crediderim ego semper odio fuisse unigenito Dei. Nam quid est, quod Bethleem in praesepio rusticano, non Hierusalem, non Romae, quae tum gentibus et nationibus imperitabat, nasci voluit? Periniquum est, causas veras primatus et dignitatis episcoporum praeterire, et eas celebrare, quae inanes sunt et odiosae edam apud Christum. Si cui vestrum, principes, illud placet, quod uni Petro quaedam sint promissa et adsignata magis quam caeteris apostoli, non contendam vobiscum. Sed illud obsecro (quod libenter arbitror vos esse facturos) ut cogitetis, quam ob rem promissa illa sint atque adsignata Petri nomine. Si Hilario crediti, «quod fide — inquit — Petrus caeteros anteivit». Si Augustino, «quod Petrus — inquit — plus aliis dilexerit Christum». Sed nos haec ipsa ex verbi evangelii sumamus: «Dicit Simoni Petro Iesus: — Simon Iohannis, diligi me plus his? — Dicit ei : — Edam, Domine, tu scis, quia amo te. — Dicit ei : — Pasce agnos meos. — Dicit ei iterum: —Simon Iohannis diligis me? — Ait illi: — Etiam, Domine, tu sci, quia amo te — Dicit ei: — Pasce agnos meos. — Dicit ei tertio: — Simon Iohannis, amas me? — Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio «amas me» et dixit ei: — Domine, tu omnia scis, quia amo te; — dicit ei : — Pasce oves meas—». Quid primum rogat? an plus aliis diligat. Quid secundo? quid tertio? de dilecdone. Obsecro vos, principes, in quibus habitat spiritus Dei, ne sapientiam Dei, Christum, inaniter frustraque hoc toties petere atque iterare existimetis. Docet hic vos sapientia Dei, Christus, non acceptorem esse loci aut personarum se, neque alio moveri quam dilecdone erga se mirifica, ut alicui committat, ut pascat agnos et oves suas, quas neque Petro credidisset, nisi re cognita et explorata, quod plus caeteris amaret. Nam quid sic rogabat is, qui omnia novit, quasi haec ignoraret? Norat ille quidem omnia, sed vobis rogabat, principes, qui probaturi episcopos aliquando eratis: plebi sanctae rogabat, quae in episcopos