Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/158

Da Wikisource.

scribae et pharisaei; quaecumque illi dicunt, servate et facite. — Remitto ego hos ad Theophilactum praeclare docentem, quid sit in cathedra Moysis sedere. Ex eo nunc tantum sumam simile quoddam. In cathedra Pètri sedent ii tantum, qui non iugum revehendum, sed ea docent, quae docuit Petrus, et quoniam super Petrum et eius successores ecclesiam Dei aliqui aedificutam contendunt, nolo esse contentiosus, quod alias non concederem. Hic, quia omnibus modis possum vincere, concedaui, si unum, quod per se est verissimum, mihi dabitur, successores Petri non esse veluti regum, principumque filios, regni cuiusdam terreni successores, sed spirituales potius ac sanctos, hoc est, ut ii fide in primis firma et dilectione praecipua sint in Dominum nostrum Iesum Christum, qua fuit Petrus, et qui Petri doctrinam et instituta tamquam ex successione alant, sustineant ac tueantur. Si quis Petri doctrinam reiecerit, si quis ab apostolo desciverit, et eius instituta sustulerit de medio, Petri successor non sit, non appelletur; fateantur omnes hunc, quiqui sit, qui a Petro recesserit, ad ecclesiam, quae super Petrum aedifícata est, nihil attinere; hunc ludam, pseudopetrum et Antichristum, liceat bona cum venia vestra appellare, pontifices. Iudicate vos, an aequa postulano sit, principes; de dilectione pontificum Romanorum in Christum ipse scit, qui omnia novit. At lohannes signo etiam aliquid assequi nos posse docuit. «Qui — inquit — non diligit fratrem suum, quem videt, Deum, quem non videt, quomodo potest diligere?» Si historiam pontificum legimus, nuilam curarn intelligimus illis fuisse potiorem quam dominatus propugnandi et ditionis augendae et regni servandi : quod ut tuerentur, barbarae gentes saepe excitatae sunt, rerum novarum studiosi populi solicitati in reges et imperatores, foederibus modo in hos, modo in illos ictis, aucta incendia bellorum, spoliati reguli et necati crudelissime, cives exinaniti, aucta vectigalia pontificum, spuliatae urbes, aeraria aliorum compilata, haec quoniam principes ipsi senserunt et populi, missa faciam. Ad illud venio, quod pene turpiter omiseram. Eius verba haec sunt, qui mentili non potest: «Qui non diligit me, sermones meos non servat; et qui habet mandata mea et servat ea, ille est, qui diligit me». Caput