Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/159

Da Wikisource.

est de maiestate mandatorum Christi imminuta, in quo pluribus questi sumus, a pontificibus non modo non servata mandata Christi, sed summa diligenza fuisse cautum, adhibitis etiam minis, et suppliciis constitutis, ne ab aliis servarentur. Eius vos meminisse oportet. Obsecro, memineritis, vos, principes, in quibus habitat spiritus Dei. Percurramus nunc partem aliquam doctrinae apostoli, ut cognoscamus, an pontifices Romani eam sustinuerint aut su* stulerint. Proponamus vitam apostoli, ut intelligamus, si eius vitae exempla sunt imitati, aut potius execrati non verbo sed ipsa re. In epistola multis agit Petrus, ut lapidem electum et petram quandam ostendat esse Christum. «Ad quem — inqt’it — accedentes, lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electutn et honorificatum, et ipsi tamquam lapides vivi superaedifieamini. Propter quod continet scriptura: * ecce ponam in Syon lapidem summum, angularem, electum, preciosum; qui crediderit in eum, non confundetur *. Vobis igitur credentibus honor, non credentibus autem lapis, quem reprobaverunt aedificantes; hic factus est in caput anguli et lapis offensionis, et petra scandali his, qui offendunt verbo, nec credunt in quo positi sunt». Docet hic Petrus, Christum esse lapidem et petram, ut et ipsi superaedificentur. Ecquid aliud sonat, «super hanc petram aedificabo ecclesiam meam»? Addit: «et qui crediderit in eum, non confundetur», quod est idem atque «in eos, qui crediderint, portae inferi non praevalebunt». liane doctrinam si secuti fuissent pontifices Romani, non laboratemus. Pergit, «vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta»: hic fideles omnes appellat non modo sacerdotes, sed et regios. Si quis laicos, quos vocant, sacerdotes appellet, quae et quam turpes in eum sequentur nomenclationes, declaratione opera pontificum Romanorumi* Spirituales hostias nos, inquiunt, offerimus. At hoc de omnibus Christi fidelibus dicit apostolus. Nam quid ait? «Sacerdotium sanctum offerentes spirituales hostias, acceptabiles per lesum Christum». Christum —inquiunt — nos offerimus. Quasi vero semel prò nobis seipsum ipse Christus non obtulerit satis, adstetque semper vultui Dei prò nobis