Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/164

Da Wikisource.

Recita CAPUT DECIML M NONUM.

Revelatur ira Dei, inquit apostolus, super oninem impietatem et iniustitiam hominum eorum , qu i veritatem Dei in iniustitia detinent; quia, quod notum est Dei, manifestum est in illis: at cura cognovissent, quod Dominus Jesus factusestnobis salus.sapientia, a Deo, iustitia et sanctificatio; non glorificaverunt aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum, et contulerunt gloriam unigeniti Dei rebus inanimatis, ita ut genu flecterent, et adorarent illas, et peterent in sanctificationem. Propter quod Deus tradidit illos in eoecitatem, ut facerent ea, quae non convenirent; sicut praedixerat Spiritus sanctus per os Pauli quod futuri erant (videte iam, si revelata est ira Dei super hominum impietatem; animadvertite, si bene expressi sunt pontifices Romani, collegae et asseclae eorum, qui veritatem Dei in iniustitia detinuerunt) ; «homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi». Declaratio testimonii XIX. Qui hi sunt elati, superbi? discite ex eorum litteris. Nos reverendissimi, reverendique patres, miseratione divina episcopi, presbyteri, diaconi, cardinales, patriarchae, archiepiscopi, episcopi, praelati. Sed tu perge. «Blasphemi, parentibus non obedientes». Adde etiam, si vis, iubentes, ne alii parentibus obediant. Nam de ea re caput fuit sextum. Perge. «Ingrati, scelesti, sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites. sine benignitate». Hic ego, si antiqua nolim repetere,