Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/17

Da Wikisource.

mysterio Dei inenarrabili ad Christum venimus, revelatum nobis neque per carnem, neque per sanguinem, sed per patrem Domini, qui in coelis est, et per Spiritum sanctum, divinum quiddam mirabiliter esse impressum atquc inustum in cordibus nostris, ita ut baptizati Spiritu sancto et igne, firmitatis et non superbiae pieni, dicamus verbis evangelicis: «Quia non propter tuam loquelam credimus; ipsi enim scimus, quia hic est vere servator mundi, filius Dei vivi». Ita et spiritus Dei testatur spiritui nostro, quod per Matthaeum, Marcum, Lucam, Iohannem, Paulum, Iacobum, Petrum, Iudam Iacobi fratrem evangelizatum est et scriptum, quod unum est et idem, esse sanctum evangelium Iesu Christi, et quod hi libri, quos legimus, verissimi sunt, et quod scimus loquimur; et scientia nostra verax est, non ab homine, neque per hominem, sed quia unctio, hoc est, ipse Spiritus sanctus, qui hoc nomine in scripturis appellari consuevit, docet nos. Quamobrem inquit fidelis Iohannes: «Nec necesse habetis ut aliquis vos doceat, sed sicut unctio eius docet vos de omnibus, et verum est et non est mendacium». Testimonium X. Ecclesia Dei sancta semper nixa est verbo Dei. Ante adventum Domini sustentata est verbo Dei per prophetas; Christi tempore testimonio scripturarum defensa est verbo Dei per ipsum etiam Christum; post ascensionem Domini in coelum apostoli, paracleto accepto, defenderunt, administrarunt, probaverunt omnia verbo Dei; lectissimi viri, quos Deus praedestinarat ante mundi constitutionem, suggerente Spiritu sancto, evangelizarunt verbum Dei unum et idem ea conditione, ut in perpetuum qui aliud evangelizet et doceat anathema sit. Qui igitur scriptis canonicis coèrceri nolunt et ut auctoritate superiores sint verbo Dei contendunt, neque putant audiendum, si contra eorum traditiones scripta divinitus adducantur; manifeste reprobi sunt; et eorum sententiae standum non est, quod ad ecclesiam Dei nihil attineant, dicente Domino: «Qui ex Deo est verba Dei audit; propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis».