Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/197

Da Wikisource.

literis, quas ad te scripsi, nisi certum exploraturnque mihi fuisset, concionatorem nostrum esse virum bonum, nunquam eum laudassem. Unde vero coniecturam faciarn, eum esse talem, nisi ex ilio Lydio lapide, quo homines probari prophetarum apostolorumque scripta prodiderunt? hoc est, éx ttòv Suo yevwv, quales ille perpessus est, et adhuc perpessurum, si res tempusque postulabit, apparet. Nulli enim in his periculosis temporibus blanditur, et invehitur in eos, ut concionatorem decet; quibus si adularetur, facilius rem familiarem augeret. Aequalem ac parein verbis vitam agit. Nonnulli praeterea alii viri boni hic sunt, ávayeYevrjpivoi È* onopág úqpthiprov 6iá /.óyov t,á)VTOc: 0eoú, quorum causa hic libenter sumus, lubentissimeque tibi istas ollas Aegyptiacas concedimus. Sed de his hactenus. Gratissimum mihi fuit, quod meae matris literas ad me miseris; ex tuis literis vero scire cupio, quid agat eruditissimus noster Lylius Gregorius, ei Iti jioú xaí <páog rjeXioK;, cui nostris verbis salutem nuncies te rogo, nec non doctissimo iuveni losepho Brixensi, qui apud Chavanum diversatur. Scribe saepe quid tu agas, quid istic agatur; in primisque sacros libros diligenter pervolve. Cave epyov jtdQepyov noi^cnii;. Herae tuae Agnesae, architriclinoque salutem die. Sed heus tu, in aurem dicito, nequis sibi ab Olimpiae nomine metuat, edam alios quos amo, nisi illos meo nomine audito posse exhorrescere vererer. Vale.

V

Olympia Morata Antonio Hermanni F[ilio]. S. P. D.

Clarissime vir, quanta diligentia negocia nostra curaveris, ex proximis tuis literis intelleximus, tantumque vobis nos debere exisdmamus, quantum persolvere difficile. Quare studium vestrum vestraque benevolentia facit, ut quotiescumque nobis vestra opera opus sit, ea uti non dubitemus. Itaque summe a te contendere volui,