Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/202

Da Wikisource.

alibi omnibus mundi voluptatibus frui. Et quamquam nondum liberati sumus hisce malis, tamen quia semper habuimus Deum tam praesentem, spem habemus, nos quando illi libitum et opportunum visum fuerit, liberandos fore. Tuum est edam illum simul nobiscum comprecari, quo partu isto (nani iam novero menses laboramus) felices edamus foetus. Haec habui quae ad te scriberem, et quibus te admonerem, ut periculum ex nobis faceres, tibi quod ex usu esset. Nam haec omnia ob verbi Dei contemptum nobis accidere non dubitamus, ob quam causain Hierosolymain etiam funditus eversam fuisse constat. Quare toto pectore ad sacras literas incumbe, quae solae te cum Deo copulabunt, tibi errores, falsas opiniones eripient. Hoc unum erit tuum viaticum, quod bine tecum ferre poteris; caetera omnia vel clarissima relinquenda erunt. Meam sororem, quae in clientelam tuam et fidem tibi data est, quaeso hortare ut idem faciat, cui prò tua humanitate has literas interpretaberis; angustiis enim temporis ad eam seribere non potui, et quia simul suppudebat, praeclarum heroa, qui has ad te perferet, meis literis onerare. Vale. Suinphurdii, quarto Nonis Februariis, (1554]. Tibi plurimam salutem adscribunt maritus meus et fraterculus. Salutem tuis omnibus meis verbis nuncia nullo excepto. Iterum vale, mea suavissima Lavinia, quae mihi semper haeres in medullis, neque unquam tui me capiet oblivio, dum spiritus hos reget artus. Vale, vale et salve.

X

Olympia Morata

pio atque erudito viro Matthiae Flaccio Illyrico

in Christo S. P. D. Cum multum diuque cogitassem, vir optime, qua ratione meos aliosque Italos locupletarem his bonis, quibus Germania adfluit, neque locum consilii in me ipsa, neque auxilii copiam