Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/204

Da Wikisource.

egissem: me enim rem differre amplius Christi praeceptum non patitur. cui nos parere et obedire necesse est. Cum itaque exploratum habeam te saepe peccare, ut te admoneam mihi peropus est. si Christi dicto audiens esse volo; quare tu etiani nuilo pacto (si modo tu tecum rem recta reputabis via) mihi succensere debes, si omnino te admonendum putavi, quod praeter amplissimam ministerii tui dignitatem, praeter canitiem tuam facis, dum genio non minus indulges, quam Epicurus quispiam. Quod quam turpe sit, homini liberaliter instituto, etiam homines nulla Christiana religione imbuti non ignorarunt: Christiano vero turpius, cuius vita sancte et integre acta, caeteros ad Dei cultum ac puram religionem suscipiendam invitare atque allectare debet; concionatori vero turpissimum qui. cum aliis monstret viam, ipse sibi semitam non sapit. Quippe si philosophus in ratione vitae peccans hoc turpior est, quod et in officio cuius magister esse vult, labitur, certe concionator turpissimus est, qui aliis vitam agendam inculcans ipse flagitiosissime degit. An non flagitium est ingens perpotare, ebriosum esse, abuti optimo Dei munere, quod nobis datum, ut eo cum gratiarum actione fruamur, non ut abutamur? Quid non ebrietas designat? nosti caetera. Sed quod a poèta omissum est, id vero multo maximum, quod ebrii plerumque obscoena loquuntur, quod saepe execrantur, iurantque per nomen Dei sanctissimum (quod qui violabit, inultum id nunquam auferet); templum Dei sanctum hoc est, sui ipsius corpus polluunt et foedant; Spiritui sancto moestitiam inferunt: illum 9 a se expellunt et eiiciunt: ipsi a precibus avocantur. Quod si olim Deus de eo qui templum Hierosolytnitanum contaminasset. tam grave sumpsit supplicium, quid faciet ei qui tale templum inquinaverit? ut nihil interim dicam jxeqí xoú oxavòdXov, quo inaiestas ministerii imminuitur, Christus atque Evangelium dedecorantur, denique qui sic vivit, plus dedocet discipulos perditis moribus quam doctrina eruditi at qui mercedem accepit, ut doceat et dedocet, nonne furtum facit? Tu omnibus tuis discipulis exemplum esse deberes modestiae, sobrietatis et temperantiae, et tu ista turpi tua vita in flagitia eos immergis? Noli quaeso iliucl Christi oblivisci, vpeíg èyè xò d).ag Tijg yrji;. eáv 5é