Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/213

Da Wikisource.

iniuria et pie educabitur. Cura ut valeas, et puellam vel mittas, vel, quod erit iucundius, ad nos, si tuo commodo fieri poterit, adducas. Saluta uxorem tuam meo nomine. Heidelbergae, octavo Calendas Februarii, 1555.

X

Olympia Fulvia Morata Andreae Campano S. P. D.

Moleste fero puellam aliosque tuos aegrotare; si convalescat, me certiorem facies statini, nani ego ancillari malo quam habere ancillas huiusmodi, quales hic reperiuntur; interim tu consolare tuos aegrotos Dei verbo, illosque sic instrue, ut si Deus ipsos migrare ex hac vita volet, paratos offendat. Quemadmodum enim pueri peccatum habent ex Adami contagione, ita carent etiam fide in Christuni, quae precibus et auditu Dei verbi donatur. Haec non ut sus Minervam doceam, sed benevolentia adducta ad te scribo. Commentarios in Epistolas ad Atticum diligenter et apud bibliopolas, et apud amicos inquisivi, neque reperire potui. Magna hic est bonorum auctorum penuria. Si mihi fuissent, nihil mihi gratius quam tibi et in hac re, et in aliis commodare. Maritus meus te plurima impartit salute. Heidelbergae, 4 Nonas Februarii, [1555].

L

Olympia Fulvia Morata P. P. Vergerio S. P. D.

Iam pridem, vir optime, tuis literis rescripsissem, nisi morbus gravis me impedisset, a quo ne nunc quidem sum liberata. Iam vero diutius differre non potui. Maximum enim desiderium me tenuit ad te sciibendi ab eo tempore, quo lectis tuis libellis tuum animum promptum atque alacretn ad ecclesiam iuvandam perspexi. In animuin enim induxeram, te ecclesiae causa facturum