Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/217

Da Wikisource.

sed a quadam muliere mutuo mihi data, et ex illa itineris defatigatione, tandem etiam in febrim incidi, quam deinceps in tota peregrinatione habui. Nam cum Hamelburgenses sibi metuerent, non integrum erat nobis diu apud illos commorari, sed intra quatriduum illinc (quamvis ego aegrotarem) discedendum fuit. Ibi vero denuo dum per quoddam oppidulum episcopi iter Tacere cogebamur, capiebatur maritus meus ab episcopi praefecto, qui sibi a domino suo clementissimo mandatum esse aiebat, ut interficeret omnes qui a Suinphordio illue profugi venissent. Ibi igitur captivi inter spem metumque detinebamur, donec literis scriptis ab episcopo dimitteremur; atque tum demum Deus nos respicere incipiebat. Et primum quidem perduxit ad nobilissimum comitem Rinecensem, deinde ad illustres comites Erbacenses, qui propter christianam religionem saepe fortunarum et capitis periculum neglexerunt, a quibus prolixe accepti iuimus, et inultis muneribus aHecti. Etiam complures dies apud illos commorati sumus, donec ego meliuscula essem, et maritus meus in collegium Academiae Heidelbergensis cooptaretur, ubi publice artem medicatn profitebitur. Habes nostrarum aerumnarum epitomen, alias plura. De libellis niultum te amo; mihi gratissimi fuere. Sed una cum nostris libris, ut caetera omnia quae habebamus, perierunt. Salutem plurimam dicea uxori et liberis. Heidelbergae, viii Calendas Augusti, (1554].

I

Olympia Fulvia Morata Caelio S. Curioni S. P. D.

Superioribus diebus bene longam ad te scripsi epistolam, in qua de nostris calamitatibus te certiorem feci: idcirco iam laconismo utar, tantum te maiorem in modum rogans, ut illis libris, quos istinc ad nos transportari cupimus, commentaria in Hieremiae •dprp’oug cuiusdam nostrae aetatis docti viri adiungas. Gratissimum mihi facies. Vale. [Heidelbergae, 1554].