Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/218

Da Wikisource.

V

Olympia Fulvia Morata Caelio S. Curioni S. P. D.

Ne tibi sit mirum, eruditissime Caeli, cur iam diu nullas ad te miserim literas; morbus enim me impedivit; cuius quanta vis fuerit, ex hoc coniecturam facere poteris, quod postero die ine sensibus orbavit. Omni tibi asseveratione affirmo, me a Deo ab inferis excitatam fuisse, xcú òí\ éyá> y’ ecpapriv véxua? xai 8á»u’ aièao r)pcm ;r(p 8’otyeifru. Nunc vero ex tam gravi ac mortifero morbo recreata (nam nondum piane me confirmavi) nihil mihi prius faciendum putavi, quam hisce meis literulis apud animum tuum testatum relinquere, nos graviter molesteque ferre, quod tibi prò beneficio nequaquam paretn gratiam referre possumus. Hoc ipsum nostro Ioanni Heroldo dicas velim, illique ac doctissimis humanissimisque Isingrinio, Oporino, Hervagio, Frobenio et Episcopio nostro nomine gratias ingentes agas, qui nos tot luculentis scriptoribus donarunt: nostram tantoruin meritorum memoriam nulla unquam delebit oblivio. Hic multi male sibi timent propter pestilentiam, et ornant fugam, paucos tamen illa hactenus e medio sustulit, nos vero nusquam pedem; sed Deo nos totos commendabimus, atque trademus. Maritus meus tibi saluterò plurimam adscribi iussit. Saluta uxorem tuam ac liberos. Cura ut vaieas. Heidelbergae, Calendis Decembris, [1554].

V

Olympia Morata Caelio Secundo Curioni S. P. D.

Etsi adhuc male me habeo, tamen occasionerò tantam nacta ad te, doctissime Caeli, scribendi, in hoc meae valetudini parcere nolui, sed istis literulis salutare volui. Posteaquam enim de nostro Heroldo te quoque aegrotare audivi, mirum in modum