Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/219

Da Wikisource.

de tua valetudine solicita sum. Quapropter te oro, ut liane meam alleves solicitudinem; id autem fiet, si te convaluisse ad me scribes. Me vero scito in dies magis magisque vi morbi consumi, neque ferme ullam horam febri carere. Sic corripimur a Domino, ne cum hoc mundo pereamus. Si in re aliqua buie pio viro, qui has tibi reddet, gratificari poteris, quaeso ut id iacias. Vale in Christo, optime Caeli. Salutat te maritus meus. Saluterò die meis verbis tuae familiae et D. Bernardino Ocello, quein in Christo valde diligo, et Heroldo. Heidelbergae, Ncmis Iulii, [1555].

I

Olympia Fulvia Morata

illustrissimae Laviniae Ruverensi Ursinae

in Christo Iesu Domino nostro S. P. D. Satis demirari non possem, illustrissima Lavinia, quare nuilas ad me literas praeter unas tantum Ferraria discedens dederis, nisi pestiferum illud bellum, quo tam diu vexati luimus, te excusare videretur. Non libet enim de tua erga me benevolentia aliquid suspicari, quatn parem et mutuam esse confido. Equidem saepissime ad te scripsi, et misi dialogum a me conipositum, libellosque aliorum doctorum hominum, sed nullam unquam abs te epistolam elicere potui ; cognovi tamen ex meis, te istic esse, ad quos scripsi, ut de te me certiorem facerent. Quamobrem a te etiam prò nostra summa necessitudine maiorem in modum peto atque contendo, ut me iain ferme totum triennium mirifice de te solicitam aliqua tua epistola leves: quod iam facilius fieri posse credo, cum simus in loco celebriori quam antea, quo non venissemus, nisi maxima illa calamitas, quam ex bello accepimus, nos impulisset: quae quanta fuerit, et quid perpessi simus, ex meis literis ad D. Caelium Secundum datis intelliges. Non enim necesse putavi de eadem in bisce literis