Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/233

Da Wikisource.

abstinere non potui. Nam cum te tamquam ab orco revocatimi esse audirem, gaudio profecto lacrymabam. Oro autem Deum ut te tueatur, uti ecclesiae suae commodis et utilitati inservire diu queas. De morbo filiae tuae valde doleo; sed quia, ut scribis, spes est eam posse consanescere, dolorem leniemus. De me vero, mi Caeli. scias omnem longioris vitae spem ademptam esse. Nam quod ad medicamenta attinet, quibus usa sum plurimis, nihil est quod opem ferat. In dies iam, immo in horas ferme nihil aliud nostri expectant, quam ut hinc migrem. Et sane ego nescio an istae sint ultimae literae futurae, quas a me accipies. Corpus omnino et vires sunt amissae: nullum habeo ciborum gustum: catarrhus dies ac noctes me suffocare conatur. Febris vehemens et assidua: dolores per totum corpus, qui me somno privant. Itaque nihil restat nisi ut animam efflem. Adhuc adest spiritus in artubus memor omnium meorum amicorum et beneficiorum acceptorum. Quare tibi prò tuis libellis et bonis illis viris, qui me tot pulcherrimis muneribus affecerunt, ingentes ago gratias. Cupiebam referre, si fata tulissent. Ego omnino brevi me decessuram opinor; tibi ecclesiam commendo, ut quidquid agas, id ex usu eius sit. Vale, optime Caeli, et si de obitu meo tibi renunciatum fuerit, ne doleas. Nam ego scio tunc demurn me victuram, cupioque iam dissolvi, et esse cum Christo. De fratre quod quaeris, proficit is quidem, sed ita, ut magis calcaribus, quam fraeno egeat. Heidelberga deserta videtur tum ex fuga plurimorum propter pestilentiam, tum ex obitu quoque multorum. S. P. tibi adscribit maritus meus. Saluta familiam tua nostro nomine. Carmina quae potui in memoriam redigere post ruinam Suinphordensem ad te, ut postulas, mitto: alia mea scripta perierunt. Quaeso ut meus Aristarchus esse velis, eaque limare. Iterum vale. Heidelbergae, [1555].