Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/240

Da Wikisource.

vel legendo, vel scribendo. Nam quod legis, ut id ipsum stylo atque exercitatione exprimas, tibi conandum est, si fructum aliquem colligere tuorum studiorum velis. Haec ego breviter, ad id quod quaerebas, respondeo. Quod reliquum est, cave putes, ullam a te epistolam mihi verbosam aut longam videri ; imo quo longiores sunt, eo me magis delectant, desideriumque magis accendunt meum. Videor enim mihi tum legendis tuis, tum scribendis meis, tecum confabulari, et praesentes audire et reddere voces. De urbe nunc quidem fere abiit pestilentia, quae quamdiu fuit, neque me, neque quenquam alium in familia, Deo protegente, attigit. Tui quoque omnes salvi sunt. Nutlus est in familia nostra, qui tibi suo nomine salutem adscribere non iusserit; sed uxor praesertim, et Augustinus meus, qui tui desideriuni vix fert. Saluta praeceptorem, hospitem tuum humanissimum, et si qui praeterea sunt, quibus nomine saltem notus sim. Vale. Basileae, Idibus lanuarii, [1553]. Ili Caf.lius Secundus Curio Xysto Betuleio S. P. D. De Olympia nostra scribis te certiorem fieri cupere, quod plerique fictum nomen arbitrentur. Faciam, quod petis, perquam libenter; quamquam vel Georgius Hermannus, quaenam sit, testari potuisset. Olympia igitur patrem habuit Fulvium Moratum Mantuanum, virum doctissimum atque humanissimum, cum quo mihi hospitium vetus et amicitia fuit. Is in Italia honestissimis docendi muneribus functus est. Nam praeter caeteros, ducis Ferrariensis filios, huius ducis fratres duos, literis et bonis artibus instituit, ac perpolivit. Cum autem hanc Olympiam haberet ingenio sumino praeditam, omnibus literis quibus ad humanitatem homines informantur, eam domi erudivit Quae brevi tantum profecit, ut admirationi nostris hominibus esset. Itaque cum Anna, huius ducis Ferrariensis filia, iisdem literis