Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/242

Da Wikisource.

V

Caelius Secundus Curio Olympiae Moratae

grunihlerae s. d.

Literas tuas Nonis Octobris superiore anno Augustae scriptas, cum accepissem, iam tu Augusta in viri tui patriam profecta fueras. Id autem rescivi, quod cum tibi respondissem, inventa non es: nec quisquam tum dicere potuit oppidi aut urbis tuae nonien, nisi quod proximis nundinis, cum me per Isingrinium Basiliensem typographum Ioannis Sinapius iussisset salutari, tui quoque iisdem literis mentionem iniecit: ex quo intelligere potui, illum, ubinam ageres, probe tenere. Quare, cum rursum idem Isingrinius ad nundinas proficisceretur, ad te scribere constitui, et literas ad Sinapium mittere, qui ad te perferendas curaret: id quod non dubito eum cum mea, tum etiam tua causa libenter facturum. Primum igitur ago tibi gratias immortales Olympia, mulierum decus et ornamentum singulare, de eo quod post tot annos, tam remotis terrarum intervalli, nostri tamen non es oblita, et paternas amicitias. haereditarias tibi esse volueris. In eo enim declarasti, quanti patris tui iudicium in amicis deligendis; quanti quoque amicos, ac me praesertim facias. Quamobrem hoc tibi persuadeas velim, neminem pluris me, quam patrem tuum, dum viveret, fecisse. Cuius cum tu honestissimas artes, et, quod omnium maximum est, pietatem imiteris, cave putes ullam esse inter mortales, una uxore mea, et filiabus exceptis, quam pluris faciam, quam te; quam magis ameni, et colam, quam te unam. Itaque tibi virum istum tuum praestantissimum gratulor, atque ita gratulor, ac si uni ex filiabus meis contigisset; simulque Deo optimo maximo grates ago, qui tui misertus, tuam adolescentiam et pudorem virginalem ex istis sive ollis, sive aulis eripuit, atque in auream libertatem asseruit. Hymnum, sive oden graece elaboratane valde probo, in eam enim Davidis psalmum xlv coniecisti. Utinam plures huiusmodi tractares; Pindarum enim Graecis non