Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/243

Da Wikisource.

invideremus. Perge igitur, mea Olympia, quo te iamdudum tua virtus vocat. Laurum sacram tuo divino capiti impone, de sacratiore enim fonte spiritual poeticum, quam Pindarus, aut Sappho illa, hausisti. Quod si iam, quod non dubito, aliquid novi peperisti, sive ex capite, sive ex castissima alvo, fac me ut sciam; ut tibi novas gratulationes scribam, et tecum ista laetitia fruar. Velim autem, soror charissima, mihi saepius scriberes; quod si feceris, cave putes, te mihi rem gratiorem facere unquam posse. Delector enim summopere tuarum elegantia, sanctitate, suavitateque literarum. Et ut scias quam tui sim studiosus, mitto ad te exemplum literarum, quas ad Xystum Betuleium, virum doctissimum, et mihi amicissimum, scripsi paulo post, quam Augusta discesseras. Vale, Olympia charissima cum tuo doctissimo atque optimo viro, cum quo te Deus ad extremam usque senectutem in placida pace tueatur, et foveat. Quod si contingeret vos in Italiani redire, hac iter ut faciatis rogo, ut praesentes amplexari, et veterem amicitiam coniunctis dextris renovare valeamus. Iterum valete, par felicissimum et sanctissimum. Basileae, Nonis Septembris, [1551]. Uxor mea, cum filiis omnibus, vos omnes salutant ex animo.

V

Caelius Secundus Curio Ioanni Keko, equiti splendidissimo,

Eduardi VI Regis Angliae praeceptori, S. P. D.

PER CHRISTUM lfcSUM. Cum scirem nullam amicitiam novam dici posse inter eos, qui unum Deum, unum eundemque Christum, eodem animo et spiritu, atque eodem ritu colunt; non putavi me, cum ad te scriberem, Keke doctissime, ad novum amicum scribere. Nani si qui in una domo habitant, sunt inter se consuetudine coniuncti, nos, qui non solimi in una Dei domo sumus, sed etiam eiusdem