Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/252

Da Wikisource.

necesse est ad te obvertam meum, qui abs te intervallo locorum divisus, animo, fide et benevolentia, quae nullis locorum spaciis intercludi possunt, coram semper sum, tecumque coniunctus. Quare si tibi nemo est chador (quod et scribis, et facile inihi persuadco) est quod praeter caeteros omnes gaudeam; verum non dubito, ut me in amore vincas; te enim sic diligo, colo, observo, ut nemo a me tibi anteponi posse videatur. Et merito nam ea in me beneficia extiterunt tua, ut non satis esse arbitrer in amore respondere, nisi etiam superem; quod si minus queam, vitam mihi acerbam putem. Et quamquam in referenda gratia par esse non possum, in habenda tamen non solum parem. sed et superiorem me fore, non dubito. Ago enim tibi et habeo gratias immortales, habeboque dum vivam. Quod vero Pythagoreos esse existimas, quotquot a nobis isthuc veniunt, non male existimas; non ob silentium solum, quod quidem saepenumero laudabile est, verumetiam ob superstitionem, qua non Pythagoreos modo, verum Essenos quoque longe relinquunt, ut qui piscibus solis victitantes, piscibus muti magis efficiantur. Non mirum igitur, si et nos, qui cum illis sumus, muti pene efficiamur; nunquam enim homines a Gratiis et Musisi sed finem facio, ne (ut stulti) dum vitium unum fugio, in contrarium incurram; coram enim, si me ex quibusdam negociis expediero. cum coelum praesertim clementius fuerit, confabulabimur et ridebimus. Vale, et si tecum (quod non dubito) uxorem et familiam totam habes, eam meo et uxoris nomine salutes, rogo amice, honorifice et officiose. Quinto Calendas Ianuarias, Lausannae.

I

Caelius Secundus Curio Raimundo Fuggero S. D.

Cum hac iter faceret vir omni genere humanitatis praeditus. Thomas Marcus Florentinus, operteretque illum hic aliquot dies esse, ut equum de itinere fessum reficeret, secundo (ut