Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/259

Da Wikisource.

tibi hi libri explicentur, quod et mihi pater facit, ut simul fundamenta iacias cum eloquentiae, tum sincerae religionis. Quo fiet, ut et Deo et hominibus cari simus. Vale, et saluta raeo nomine matrem tuam ornatissimam, quae et mihi, dum tecum essem, mater erat, et sorores tuas elegantissimas, Catarinam et Lucretiam et parvulum fratrem, et praeceptorem, et quotquot de familia sunt. Vale per Iesum. 8 Calendas Iulias.

I

Caelius Secundus Curio

nobilissimo adolescenti Abrahamo Sbaski, equiti polono,

per Christum Iesum S. P. D. Quid querar, diarissime Abrahame? tene oblitum esse nostri, quem in oculis ferimus, quem deperimus? an tempora haec calamitosa, an perfidiam sive negligentiam tabellariorum accusabo? Te oblitum esse nostri, quos tantopere diligas, vir omnium humanissimus et gratissimus, qui tam sancte, tam saepe te ad me scripturum pollicitus sis, mihi persuadere non possum. Itaque aut literae non sunt mihi redditae, aut gravissimis de causis scribere non potuisti. Equidem bis ad te Nurembergam, ut condixeramus, literas dedi; a te autem nullas unquam, post Schafusianas, literas accepi. Quod nisi proxime a Stancaro nostro literas accepissem, quibus intellexi meas ei a te redditas esse Francoforti ad Viadrum, ne quid in itinere, tam perturbatis omnibus, tibi accidisset, vehementer metuerem. Flevimus omnes tuum discessum, praesertim eius temporis, Deumque prò vestro felici itinere continenter sumus precati ; quod vos etiam sensisse non dubitamus. Dolia tua adhuc hic sunt. Nam ita iussisti ne sine tuis literis et iussu mitterentur; nec etiam si iussisses, in tanta pericula, tantamque praedonum licentiam, cum nulli alii mitterent, missuri eramus. Iam igitur tuum erit videre et mandare quid fieri velis; vereror enim, ne aliquid eorum quae inclusa sunt, praesertim vestes, corrumpantur.