Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/262

Da Wikisource.

naturae in melius commutantur. Permagni enim refert natura loci, ut de pomis Perseis legitur, quae curri in Persia laetifera sint, alio translata, salubria atque innoxia fiunt. Itemque de quodam Pannoniae fonte, in quein coniectum ferrum, in aes purissimum commutatur. Vide quid agam, qui in tanta omnium rerum perturbatione, tecum iocer. Sed quid agas? Sinamus principes insanire; nos de nostris literulis, de bene beateque ex Christi Domini voluntate vita traducenda, inter nos agamus: mutuo cohortemur, ne in eassum cucurrerimus, aut curramus in posterum. Atque ad hoc facit, quod anno superiore, de mercatore et mercibus scribebam; quod quidem te, quo vales acumine, intelligere non dubito. Nam et, ut ita inter nos ageretur, cum hic esses, erat constitutum. Gallicus Pasquillus placet, et vera sunt quae dicit, si modo Gallo initio belli aliud non fuit propositum, a quo proditionibus, perfidiosisque artibus quorumdam aberrare necesse fuerit. Verum, ut dixi, ista summus rerum arbiter viderit. Tu fac, quemadmodum polliceris, proximo Februario nobis adsis, qua re nihil gratius mihi potest contingere. Sed ea lege, ut mecum diutius sis. quam tunc fuisti, ut sit de multis commentandi et colloquendi spacium. De isto nobilissimo adolescente, gratissimum est quod monuisti, et carabo, ut brevi in eius nomine aliquod nostrum extet monumentum. Tu interea illum meo nomine plurimum salutabis, nosque in eius gratia conservabis. Sed velim ad me quamprimum eius tituios, et patriam, et familiam, et studia conscribas, ut clarum, et nostri studiosum adolescentem, prò ea ac ipsius dignitas meretur, exornare possim. Mittotibi Magdenburgensis obsidionis commentarios; neque prò tuis donis praestantibus tibi, ut debeo, gratias ago, quoniam quibus verbis id raciam, non invenio. Verum prò gratiarum actione, amorem mutuum, fidemque repono, quibus te in sinu fero, nec discingor. Vale, mi diarissime N., per eum qui solus salutem atque immortalitatem donare potest. Basileae, xvi Calendas Ianuarias, [1552],