Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/263

Da Wikisource.

I

LITERARUM ET MERCATURAE COMPARATIO

Caelius Secundus Curio Th. Tr. suo S. D.

Qui isthinc ad nos veniunt, nobis renunciant, te non crebro in publicum prodire: cum vero prodis, te magna tui miseratione moveri, quod pallidus totus. ac squalidus, mortuisque quam vivis similior illis esse videaris. Hoc nisi vestras istas literas, et studia eflícere certo scirem, cupidinis philtra, maloque veneno inlincta tela, esse non dubitarem. Quid tibi animi est? An tibi eadem opera, te, tuosque omnes perdere est constitutum? Equidem satis perspicio, faterique non dubito, istum vivendi morem, ista studia, non modo ipsi tibi (cuius me longe magis quam aliorum miseret) veruin innunieris quoque aliis partim damno, pattini dedecori fuisse. Equidem veterurn memoria dubitatum fuit, nostraque ambigitur, boni ne an mali plus attulerit hominibus et civitatibus cognitio literarum; quas ut modicas probo, ita summas atque immodicas mehercle nequeo non summopere improbare. Nam et cum nostrae civitatis aliarumque detrimenta considero, et maximorum virorum veteres animo colligo calamitates, non minimam video ex literis manare partem incommodorum. Verum ne in nostrorum hominum offensionem cadam, veterurn potius quam novorum exempia mihi breviter repetenda sumam. Inter quos Socrates mihi primus occurrit, Apollinis oraculo sapientissimo iudicatus; is tamen cicutam bibere, Aristoteles et Demosthenes solum exilii causa vertere, Plato pediculos (quis hoc credat?) ad necem usque pati coactus est. Ciceroni quidem et manus, et caput (nefas) istae usque adeo iaudatae literae, artesque praeclarae abstulerunt. Quid reliquos numerem? Fuerunt et sunt innumerabiles, quibus literae non modo probro, verumetiam exitio fuerunt. Nam vix unus aut alter reperietur, cui non maiori dispendio quam compendio, ignominiae quam ornamento summa cognitio exstiterit literarum. Ex his enim morbi exitiales et perniciosi, unde interitus; ex Riformatori italiani del Cinquecento - 11. 17