Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/32

Da Wikisource.

si, ne credentibus illis offendiculo essent, perstitissent ut coeperant in dissimulatione et tolerantia ceremoniarum legalium? Nam (omnes nos quidem scimus) mysteria fidei nostrae significata fuerunt umbris illis ceremoniarum, quod ut verbi causa ex Angustino recitem, educti sumus ex Aegypto, ubi diabolo tamquam Pharaoni serviebamus, ubi lutea opera in terrenis desideriis agebamus; hinc educti, per baptismum tamquam per mare Rubrum Christi sanguine consecratum, mortuis omnibus inimicis nostris, qui nos insectabantur, id est, deletis omnibus peccatis, traiecti sumus, et reliqua. Nonne pium videbatur tenere istas dierum observationes, si non umbrarum ratione, significatione ipsarum ? Certe videbatur. «Hac via — inquit apostolus — non recte ambulabatur ad veritatem evangelii»: quid ita? quia in populis multos necesse est esse infirmos, qui mysteria non capiunt, umbras prò rebus amplectuntur. Proni fuerunt semper infirmi ad superstitionem. quibus erat a sapientissimis apostolis consulendum, ut fugatis umbris lux certa proponeretur. «Remota est umbra — inquit Augustinus — ut nuda eorum luce frueremur; cum citius nihil titubet spiritu infirmorum, edocendi sunt populi ut rem ipsam capiant non umbras sequantur». Si apostoli umbras tulissent in quos abusus non issemus? cum illis contra commonentibus in tot iverimus. Ne qua ergo spes mundifícationis, iustificationis, sanctificationis in ceremoniis et legalibus poneretur ab infírmis et contentiosis, et ut in Deum patrem, in Christum Icsum, in spiritum Dei nostri oculos, mentem animumque intenderent omnes, Petrus ceremonias confudit, omnibus Christiane vesci docuit, non per legalia sed per gratiam Iesu Christi servari omnes; Paulus aemulatores legis, operarios subdolos, conversores evangelii et pseudoapostolos appellavi, ab ecclesia seiunxit; sensim enim beneficium sanguinis Christi obtegebatur, contumelia insignis fiebat spiritui gratiae. Sapienter itaque sanctissimi apostoli nobis consuluisse dicuntur, ut sciremus qua via recte ambularetur ad veritatem evangelii. Nunc per humilitatem Christi oro atque obtestor vos, principes christiani, ne memoria deponatis piam obsecrationem, qua in principio usus sum quaque mihi utendum saepe intelligo. ut