Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/41

Da Wikisource.

ad coenam Domini manducandam, aut aliquid tale vel satis esse potuisset una basilica, non encoeniis, non unetionibus consecrata, ne umbrae reducerentur in quibus fiderent homines et iudaizarent. Quin etiam, ne lucis liberi veluti umbrarum filii haererent in templis manufactis, vulgo celebrandum erat ab episcopis et senioribus illud idem, quod Esaias, quod Stephanus, quod apostoli ingerí et inculcari volebant per verbum Domini dicentis: «Haec dicit Dominus: coeluin sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum; quae est ista domus, quam aedifícabitis mihi? et quis est iste locus requietionis meae? omnia haec manus mea fecit, et facta sunt universa ista, dicit Dominus». Quo ergo spectant tot et tantae substructiones ad magnificentiam templorum quam non respicit Deus? Pergit enim, «ad quem autem respiciam, nisi ad pauperculum et contritum spiritu, et trementem sermones meos? Qui offert oblationem, quasi qui sanguinem suillum oflerat». Christo prò nobis oblato, oblationes caeteras non modo renuit pater, sed ducit in sacrorum violationem. «Qui recordatur thuris, quasi qui benedicat idolo». Non modo sibi thus adoleri vetat, sed recordari de thure; quid hoc est? thus illud tam lrequens in sacris Christum Iesum significabat, de quo inquit apostolus: «Christus dilexit nos et tradidit semetipsum prò nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis». Omnis sacrificii et thuris usus, omnis umbra completa est in Christo lesu, qui est dilectus Dei. Respuit caetera pater, hunc unum amplectitur, qui est imago Dei. Qui igitur umbram reducit, qui recordatur thuris, quo loco habebit pater? «quasi — inquit — qui benedicat idolo». Sunt haec verba Dei viventis, quae vel non intellexerunt vel contempserunt pontifices Romani, qui de thurificatione decreta ediderunt, ex bis umbris offuderunt tenebras doctrinae Christi, superstitionem invexerunt, docentes etiam ex umbra legali thuris fumo fugari daemones, non intelligentes in nomine lesu, quem thus illud significabat, cuius odor suavissimus est et recte it ad Deum, daemones esse fugandos, dicente Christo, «in nomine meo daemonia eicient». Deus thuris recordationem non admittit sicut neque circumcisionis, isti perhonorificis decretis de thure adolendo statuunt :