Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/44

Da Wikisource.

propterea «angelorum» nunc meminit, et «de coelo» adiecit, cumque et sacerdotes angeli vocarentur, supernas potestates expressit, neque «si contraria» solum «praedicaverint» intulit, sed «si evangelizaverint id praeter quod ipsi evangelizavimus»; hoc est, si plusculum quidpiam ipsi adiecerint, execrationi subdantur. li unam aut ad summum alteram ex ceremoniis iudaicis reduci et observari volebant. Et tantopere acclamat Paulus. Gravissima apostoli oratio est non temere iterata, non tamen ob aliud quam ob id ipsum, ne quis ab aemulatoribus legis ceremonias reciperet: quae si tanti sunt, ut ex una, aut altera subvertatur evangelium Christi, quam ego vocem nunc mittam, viri christiani, qua satis significem dolorem meum? negemne quidpiam esse adiectum? qui sciam magnum, incredibilem, infinitum numerum ceremoniarum ex iudaicis aemulationibus revectum esse multis ac multis saeculis a pontificibus Romanis? Quod si id verum est, quod omnes interpretes indubitanter asserunt, ut una aut altera ceremoniarum legalium recepta totum corrumpatur evangelium, quemadmodum, aiunt, dici de regio nummo potest, qui vel leviter circumcisus totus adulteratur; vos iam videte, quam insignis iniuria facta sit castissimae religioni ; quorum opera nihil dico, nam mitrae quoque istae loquuntur. At quoniani nonnulli ex peritioribus istis non magni putant referre, si ceremoniae ex iudaicis sint restitutae maiori edam cumulo, modo (inquiunt) doctrina per has aemulationes non sit invecta, qua possint homines sensim abduci a Ghristo; id enim ex doctrina pseudoapostolorum erat consectarium, nam si qua pars iustitiae aut sanctificationis in aliqua legali posita fuisset, sanguini Iesu Christi singularis fiebat iniuria, per quem tantum iustificati et sanctificati sumus in spiritu Dei; perdono loco res est. Recita mihi tu decretum de aqua benedicta Alexandri I papae, quem fuisse dicunt annos ab hinc mille quadringentos tres et praeterea viginti, ut qui vis possit intelligere tempore pseudoapostolorum haec subrepsisse. «Aquam sale conspersam populis benedicimus, ut ea cuncti adspersi sanctificentur ac purificentur, quod et omnibus sacerdotibus faciendum esse mandamus. Nam si cinis vitulae adspersus sanguine populum sanctificabat atque