Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/46

Da Wikisource.

accepimus a Petro? «in adspersionem sanguini lesu Christi». inquit. Quid a Paulo? «per sanguinem crucis eius». Quae est doctrina omnium apostolorum, et discipulorum Domini? «Remissionem peccatorum accipere per nomen Domini nostri lesu Christi omnes, qui credunt in eum; Christum esse iustitiam, sanctificationem nostram, neve in mentem cadat in alio nos mundari, sanctificari et iustificari; ablutos, sanctificatos, iustificatos nos esse in nomine Domini nostri lesu Christi per san guinem eius in spiritu Dei nostri». Quae mens est apostolorum? «Umbras non esse repetendas, fruendum nobis luce aliata per Christum, ut recte eatur ad veritatem evangelii; in ceremoniis non constituendam esse iustificationem aut sanctificationem, sed in spiritu Dei per sanguinem crucis; eurandum ut a superstitione alieni populi et ab insidiis longe remoti, quibus appetí possent a diabolo, oculos, mentem animuinque intendant in Deum patrem, in Christum Iesum, in spiritum Dei nostri». Quae est doctrina pontificum Romanorum? «Aquam sale adspersam divinisque precibus sacratam populum sanctificare atque mundare, salem divinis precibus sacratum et exorcizatum sterilitatem rerum auferre humanarum, et coinquinatos sanctificare atque mundare et expurgare, et caetera bona multiplicare, et insidias diaboli avertere, et a phantasmatum versutiis hominem defendere». Quae mens est pontificum Romanorum? «Instandum esse aemulationibus legis, umbras esse repetendas, in ceremoniis constituendam sanctificationem, iustificationem, expurgationem, ut in eas populi ora, oculos, mentem, animumque convertant». Annon haec ipsa fuit mens pseudoapostolorum? Verbum hic non puto posse istos proloqui. Nani si qua usquam distinctio et remedium ostenderetur, quo haec possent ferri, id omne vitio verteretur sapientissimi apostoli, qui ignorarint, quo mederi potuissent tantae seditioni credentium, quae tum fuit prò reicendis ceremoniis. Sed ego ad illud redeo de Helisaeo, in quo repetenda quaedain sunt ex libro R.egum , in quo haec habentur: «Cum aquae pessimae essent et terra sterili, dixit Helisaeus: — Afferte mihi vas novum et immittite in illud sai,— et ait: — Haec dicit Dominus: sanavi aquas has, et non erit ultra