Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/51

Da Wikisource.

Hierusalem reliquiae dissipatae sunt. Mense decimo, qui apud nos Ianuarius dicitur, eo quod ianua sit anni atque principium, Ezechiel in captivitate positus audivit, et cunctus populus captivorum: — Quinto mense templum est subversum —». Observatio haec mera est iudaicarum rerum, ut quivis videre possit, eam ab aemulatoribus legis iudaicae ad nos transiisse. Hanc tamen observationem dierum et mensium mandarunt pontifices Romani servari debere ubique gentium et ieiunio celebrari, edicto proposito et poena mortis animae indicta, si qui non servarint. «Annorum observationem» ex iubilaeo fatentur a veteri testamento reduxisse, qui? Bonifacius octavus et Clemens sextus, pontifices romani. «De encoeniis restitutis» ad iudaicam aemulationem nihil dico, quod ipsimet ex libro Rei>um accepisse testantur; «in quo, inquiunt, perlecta dedicatione templi reperies». Argumentum vero eorum est perridiculutn, statuere celebrationem dedicationum templi, quod aliquando Christus illis ipsis diebus inambularit in tempio in porticu Salomonis. Nam fac esse, quod ex eo venerit, inambularit in tempio in porticu Salomonis ut legale servaret, num propterea nos quoque tenemur servare? «ipso, ut aiebant, Domino, qui circumcisus est, exemplum dante». Annon hoc argumento nitebantur pseudoapostoli asserere, servandam esse circoncisionem, «ipso, ut aiebant, Domino, qui circumcisus est, exemplum dante»? Scimus illuni frequentem fuisse in tempio, in quo ceremoniae et caetera de ritu fiebant. Infirmum tamen argumentum est: — Christus in tempio dum legalia celebrarentur adfuit; ergo a nobis legalia sunt servanda. — Confutaverunt enim haec omnia apostoli, quod lex usque ad Iohannem habuisset imperium. A Christo vero, quae erant ex lege, fuerunt observata, ut omnem legem prò nobis adimpleret unus is, qui verissime dixit, et dicere potuit unus, «non veni solvere legem, sed adimplere». Legale item De consecratione templi pontifices Romani restituerunt ; quam ob rem ab aemulatione legis sic ordiuntur. Recita sanctionem: «Tabernaculum Moysen Deo praecipiente fecisse et sacrasse cum mensa et altari eius et aeneis