Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/52

Da Wikisource.

vasis et utensilibus ad divinum cultum explendum legimus, et non solum divinis precibus eas sacrasse sed etiam sancti olei unctione domino iubente perlinisse novimus. Qualiter autem haec facta sunt, ut non alii ipsa sacramenta quam ipsi sacerdotes sacra unctione delibuti Dominoque cum vestibus sanctis sacrati, sacrati levitae, tractabant, ferebant, erigebant et deponebant, in ipsis institutionibus, quae iubente domino conscriptae sunt per Moysen, in lege Domini reperitur». Si meministis, multis ac multis ostendimus, has ceremonias fuisse umbras futurarum. Et haec ipsa de tabernaculo omnia exposita sunt ex doctrina apostolica. Diversa enim est doctrina apostolorum, et ea, quae est aemulatorum legis: illi, ut est in proverbio, in cortice et testa adhuc insistunt; Christiani in nucleo et medulia: illis velum Moysis adhuc positum est ante oculos; a nobis omne involucrum est ereptum atque sublatum per Iesum Christum. At quoniam recepimus nos de unctione sancta aliquando dicere, et verba de consecratione admonent, quod sancti olei unctione omnia perlinita fuerint; primum necesse est, vos aliqua memoria repetere ex iis, quae diximus, per ipsam unctionem, qua omnia illa sanctificabantur, ipsum Spiritum sanctum fuisse significatum, quo Christus erat ungendus et sanctificandus et omne regale sacerdotium, non clerici tantum, quos vocant, sed omnes Christiani fideles: «omnes — inquit apostolus — qui sunt Iesu Christi»: deinde alia quaedam ex illis umbris sunt illustranda. Praeteribo tamen multa, et strictim omnia, principes christiani: quod non hoc mihi propositum est, ut explicem omnes umbras, sed eas tantum, quae ad sanctae unctionis, ad sacerdotii regalis explicationem duxero necessarium, ut et caetera manifesta sint et veritas illustretur; quod ut praestem ignoscere mihi debetis, si paulo altius quaedam repetam, cumque umbrae sint aperiendae, paucis me expediam non in vocibus ipsis sed in mysticis significati insistens, quae in diuturna obscuritate latuerunt. Scriptum est in lege Domini : «Filiis Aaron ad sacerdotium adsumptis eorum partem periisse, partem fuisse servatam»; quod illud significai: «ex populo Dei» ex Iudaeis ipsis «reliquias quasdam secundum electionem Dei salvas factas esse, partem