Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/53

Da Wikisource.

concidisse ut ex illorum delieto — inquit apostolus — salus esset ex gentibus et diminutio illorum divitiae gentium». Ergo Nadab et Abihu filiis Aaron mortuis locutus est Dominus ad Moysen, ut applicaret tribuni Levi ad cultum divinum; «et erunt, inquit Dominus, levitae mei». Per liane applicationem significabatur applicatio gentium, «ex quibus gentibus», ut praedictum erat, «statueret sibi Christus regale sacerdotium, ecclesiam, prò qua tradidit seipsum, ut illam sanctificaret, mundans eam lavacro aquae in verbo vitae, ut exhiberet ipsam sibi gloriosam ecclesiam, non habentem maculam aut rugam aut aliquid huiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata». Ex levitis ergo sacratis et perunctis significabatur ecclesia fidelium gentium, sanctificata per sanguinem Iesu Christi, peruncta sanctissima unctione, Spiritu sancto ipso, qui per mosaicam unctionem significabatur; qui levitae haberent sacras vestes, sacra et munda corpora, de quibus inquit apostolus: «Nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi? nescitis quoniam membra vestra templum sunt Spiritus sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri»?Quid est: «non estis vestri»? Annon illud idem, quod dicit Dominus: «Levitae mei sunt»? Et de fidelibus ait apostolus: «Non estis vestri; empti enim estis predo; glorificate et portate Deum in corpore vestro, et in spiritu vestro, quae sunt Dei». Id significabant stolae et vestes omnes illae in lege veteri sacratae sacerdotum: lotae scilicet stolae Christianorum fidelium in sanguine agni Christi, de quibus scriptum est «Beati qui lavant stolas suas in sanguine agni». Sacratae vestes, omnium fidelium Christianorum sacrata corpora, quoniam Christi sunt membra peruncta non oleo aliquo exteriori, sed quoniam in his habitat spiritus sanctus, qui unedo in scripturis appellatur. Annon hoc illud est fidelis Iohannis? «Vos unctionem habetis a sancto». Omnia haec non ex iudaica sed apostolica doctrina sunt accepta, quae quam indignissime velata atque obscurata sint ab aemulatoribus isds legis, quos credo iam vos probe nosse, vel ex eo cognoscite, quod non eorum corpora munda sanctificata, immaculata in castitate, in sinceritate, quibus longe caeteris deberent excellere; sed stolas et vestes oleo perunctas