Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/54

Da Wikisource.

et exorcismis sacratas Domino offerunt; se vero ipsos non unctione sancta Spiritus, ex qua Spiritus sancti opera prodeunt, sed exteriori quadam unctione perungi curarunt. Qua re in omne genus sceleris impune irrumpunt, et veluti vulpeculae, illudentes populo Dei, suppliciis se eximunt, quae ex civilibus legibus necesse fuisset infligi. Sed haec suo loco. Nunc satis est, ut intelligatis, unctionem illam legis, umbram fuisse Spiritus sancti, in quo omnes, qui Christi sunt, baptizati sunt, ne opera carnis perficiant. Spiritum sanctuin vero unctionem fuisse appellatum tam a prophetis quam ab apostolis, demonstravimus et meminisse debetis, et illud non oblivisci, non haec eo a nobis dici, ut negemus signo aliquo visibili opus esse in sacramentis exhibendis et ceremoniis quibusdani; sed ut eo signo visibili mentes ad coelestia erigantur non deprimantur, utque ceremoniae purae ac simplices ad significata ipsa rapiant, non in umbras veluti ludaeorum legalia; doceant insistendum esse deniquc ut gentibus et nationibus etiam infirmioribus adiumento sint, non impedimento, ut omnes mentem animumque inlendant in Deum patretn, in Christum Iesum, in spiritum Dei nostri. Ad hanc normam instituendae sunt praeces et rogationes, non ut reductione aut imitatione legis mosaicae tenebras obducant evangelio, superstitionem invehant, quod sanctificationem et remissionem peccatorum statuere in se videantur. Quod commentum ipsum fuit pseudoapostolorum ad imminuendam gioriam Christi, ad con ve rtendum evangelium, quod illi, ut docuimus, insligante Satana, summo studio, incredibili diligentia, dolo malo, operarii subdoli, inquit apostolus, commoliti sunt: ex quorum ludo haec prodiisse non est dubitandum, quae velut zizania dormientibus hominibus sata super bonum semen, mirum in modum creverunt in agro Domini, ita ut pene granum suffocent. Quae ut internoscamus (iam etiam oratio de his properat ad finem) ; attendite, obsecro, diligenter, quae agantur, quae petantur a pontificibus et collegis, dum ea unctio conficitur, ut ex iis actis intelligatis, quo spiritu haec invecta sint in mundum. Volumen appellant pontificiale; secundum ritum ecclesiae Romanae in eo haec habentur, —