Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/68

Da Wikisource.

re Augustinus: «Opus est — inquit — mitescere pietate. ncque contradicere divinae scripturae sive intellectae, sive non intellectae, quasi nos melius sapere meliusque percipere possimus; sed cogitare potius et credere, id esse melius et verius, quod ibi scriptum est, etiam si lateat, quam id quod nos per nosmetipsos sapere possimus». Utinam perpendissent haec pontifices Romani! Non enim ausi essent commutare, antiquare, evertere institutiones Pauli, quasi sapientiores. Utinam vel legissent, quae colligunt, in principio earum institutioniim, omnes prope interpretes! Nam cum sic esset exorsus: «Paulus apostolus Iesu Christi secundum imperium Dei», commentatur Chrysostomus: «porro ubique dum scribit apostoli nomen adiungit, ut audientes erudiat, ne Humana esse existiment, quae dicuntur». «Secundum imperium Dei», —commentatur Anselmus — «non secundum suam praesumptionem; qui ergo ei resistit imperio Dei resistit». Theophilactus inquit: «Cum legem de constituendo episcopo et diacono sit Timotheo daturus, se ipsum apostolum nuncupat, ut suis dictis faciat fidem, perinde ac si dicat, — neque enim, quae mea sunt loquor, sed eius, qui me ut apostolus sim destinavit; cavendum itaque, ne mea haec iusta praetereas; neque enim hanc ipse mihi arripui dignitatem, sed Domini — inquit — defugere mandata non queo». Quorsum vero interpretum testimonia? Nihil bis valde opus est. Clamat apostolus: «an experimentum quaeritis eius, qui in me loquitur Christus?» Quid ergo est? Spiritus sanctus dicit per apostolum: «Melius est nubere quam uri». At traditio pontificum: «Damnabile est voventibus velie nubere». Itaque prohibentur, etiam si urantur. Erudit Paulus in Spiritu sancto Timotheum, monet, rogat ut denunciet, ne quis aliter doceat, quam ipse per imperium Dei constituit de episcopo constituendo et diaconis. «Oportet — inquit — episcopum esse irreprehensibilem, unius uxoris virum, sobrium, ornatum, prudentem, pudicum, hospitalem, doctorem, non vinolentum, non percussorem, sed modestum, non litigiosum, non cupidum, sed suae domui bene praepositum, filios habentem subditos cum omni castitate; diaconi sint unius uxoris viri, qui