Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/69

Da Wikisource.

suis filiis bene praesint et suis domibus». At traditio pontificum: «In coniugio constitutus in sacerdotium assumi non debet». Unius uxoris virum in episcopatum assumi non debere, diligentissime est observatum multis saeculis. Sed bene saepe assumpti sunt in episcopatum, non modo qui illis ornamentis careant, quae inesse iubet apostolus; sed etiam extra modum reprehensibiles, ebriosi, impudici, inhospitales, imperiti, vinolenti, avari, multarum concubinarum viri, filios habentes impuros et in omni vita inquinatissimos et infames. Spiritus sanctus per apostolum asserit: «Vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier; uxori vir debitum reddat». Traditio pontificum: «Presbyter uxorem suam quasi sororem diligat et quasi liostem fugiat. Id vero non intelligi potest ex consensu ad tempus». Quid hoc est, si instituta apostoli evertere non est, ut firmentur traditiones pontificum? Quid clamas, Paule? Nempe si pontifices Romani credidissent, Christum Dei sapientiam in te locutum, nunquam fortasse tua instituta sustulissent; si quae in epistolis scribis, fuissent arbitrati esse ex Spiritu sancto, qui est spiritus veritatis, spiritus intellectus, putassent, credo, ea omnia obiecta, quae adducuntur, sapientiam Dei et Spiritum sanctum, dum in te is loqueretur, non ignorasse. Cum itaque tam temere tua instituta sublata videam, illud est consectarium, ut opiner, non credidisse illos, te per itnperium Dei, ut tu asserebas, sed per prudentiam humanam ea locutum, in qua cum illi sese longe lateque superiores existimarent, quid est, quod veriti sint in haec prorumpere «quod dignum et pudicum et honestum est suademus»? parum hoc fuisset, nisi aliquando addidissent: «Volumus, iubemus, praecipimus ut sacerdotes et levitae cum uxoribus suis non coéant». Quasi vero indignimi, impudicum, inhonestum esset quod in te loqueretur Christus, dum ea institueres. apostole sanctissime! O blasphemias! «Hortor— inquit — moneo, rogo, ut tollatur hoc opprobrium: sacerdos utique omni momento paratus esse debet, munditiae pietate securus, ne aut sacrificium offerat, aut baptizare cogatur; qui si contaminatus est carnali concupiscentia, quid faciet? excusabit? quo pudore? qua mente usurpabit? qua conscientia? quo merito hic exaudiri se credet?» Haec