Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/70

Da Wikisource.

Siritius. Miseret me atque pudet huius episcopi. Nain quae est haec scriptorum sacrorum inscitia et perversa interpretatio? Illud, ut sint unius uxoris viri episcopi, non tollit quin possint esse sancti. Et damnatissima haeresis est eorum, qui putant matrimonium esse inquinationem. Annon daemoniorum est doctrina, quae prohibet nubere? Castum coniugium ita Deo est acceptum, ut plerique oranes affirment, reputari a Deo in sacramentimi. Usus ad generationem legitimus, solutio coniugalis debiti uxori, nonne sunt ex praecepto Dei? o homo, tu qui es, ut’statuas in peccatum, quod Deus sic commendavit, ut censeatur inter sacramenta? «Cogitationes meae non sunt ut cogitationes vestrae, — dicit Dominus». Quid tu extimescis, Siriti? Inniteris, ut vere dicam, prudentiae tuae, et super pectus tuum gradieris, et veluti Sara, ad verba Domini rides occulte. Quid contaminatum et immundum dicis, cura ipse, quod in te optime intorquetur, asseras omnia munda mundis? Per Christum tamen intellige, non per nos, ut tu fonasse arbitrabaris, ut merita nescio quae humanae infirmitatis extolleres. Sed ego ad rem. Paulus si quando in sermonem incidit, praedestinationis ipso nomine exsultat, quodque ex ea magnum imperium, praepotens dominatus Dei, solidum gaudium electorum ostenditur, serio triumphat, tollit eam in coelum, neque sua commendatione contentus adhibet testimonia prophetarum. At Romani pontifices, eius praedicationis sempiterni hostes, nomen praedestinationis tam frequens tamque solemne in scriptura divina oderunt, et sine offensione audire non possunt, atque in ea re, quod mirere, dicunt aures se habere pias. Paulus non ex lege et operibus iustificari hominem apud Deum contendit; quasi athleta fortissimus, fidem eflert omnibus laudibus, eamque reputari ad iustitiam proponit gentibus et nationibus. Is sermo durus est pontificibus Romanis et scandalum. Paulus infirmitatem nostram exponit, neque cogitari quidem aliquid ex nobis posse affirmat. At pontifices Romani, nescio quod arbitrium liberum cutn asseclis commentati, vires humanas extollunt, neque curant vulgus omne in Pelagii blasphemias ruere. Merita hominum extenuat Paulus, passiones huius saeculi minime