Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/71

Da Wikisource.

dignas ad futuram gloriam ostendit. At pontifices Romani cum asseclis, nescio quid de congruo et condigno commentati, meritorios actus eliciunt, et meritorum magnitudinem ita praedicant, ut ex his mercimonia ampia sint constituta, et publice nundinentur. Proposita ventate et luce evangelii legalia et umbras reicit Paulus, dierum, mensium et annorum observationes, declarat, obtestatur non esse repetendas. Harum reductione et imitatione ita pontifices Romani sunt delectati, ut implerint magna volumina umbrarum legalium et ceremoniarum. Invehitur Paulus in eos, qui angelos mediatores inter Deum et homines asserebant, quod in veteri lege aliquid erat, quod deferri preces nostras per illos ad Deum commonebantur. Hac causa epistola ad Colossenses scripta est, in qua aperte refutat illorum coramentum, monetque non nisi unum esse mediatorem Dei et hominum Christum. Pontifices Romani non modo angelos sed animas sanctorum hominum, exutas corpore, praeter Christum mediatores intercessoresque esse contendunt, quod est interponi inter nos et Deum, quibus — ut illi loquuntur — mediantibus et intercedentibus nobis reconcilietur, et in eos, qui unum, unum Christum affirmant prò nobis adstare vultui Dei, patronum, advocatum, intercessorem, saeviunt universos. Quae omnia magno studio, incredibili diligentia oppugnantur a pontificibus Romanis, advocatis etiam scriptoribus undique eloquentissimis et defensoribus pugnacissimis, qui dibaphum, qui hyacinthinam vestiant, magnis propositis praemiis, quod doctrina Pauli (huc omnia spectant) ad quaestum pontificum Romanorum, ad firmandos census minime sit accomodata. Sed ut ego iam me his expediam, Paulus monet manifeste, «Spiritum dicere discessuros quosdam de fide, et auscultaturos spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum prohibentium nubere et abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus». Hortatur Timotheum, ut haec doceat; addit: «Haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu». Nos haec proponentes fratribus appellamur haeretici, cogimur in vincula, virgis caedimur, detrudimur in ignem Crudelissimi Neronis et Diocletiani sunt exempla ista, Romane Riformatori italiani del Cinquecento - ji. 5