Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/73

Da Wikisource.

Recita CAPUT SEXTUM.

Pontifices Romani non sunt veriti rescindere verbum Dei, ut firmarent traditiones hominum, quos in spiritu videt propheta lereinias dicens: «Et pervertistis verba Dei viventis, domini exercituum, Dei nostri». Declaratio testimonii VI. Etsi ex iis, quae diximus, in obscuro esse non potest, Christi spiritus loquentis in Paulo nullam habitam fuisse rationem, et propterea indignissiine rescissum verbum Dei, ut firmarentur traditiones et mandata hominum; tamen ut audacia et impietas eius ostendatur, «quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui, et illustratione adventus sui», pauca suggeram, quibus testimonii veritas comprobetur. Deus per Moysen famulum loquitur. repetit per Christum filium, «honora patrem tuum et matrem tuam, sicut praecepit Dominus Deus tuus». Quamobrem tales filios iubet esse in parentes ut illorum aetas ingravescens in officio et pietate acquiescat liberorum. E traditionibus a pontificibus Romanis probatis et firmis propter vitam monasticam sancitur, ut liceat homini, immo vero expediat, parentes, fratres, sorores, liberos relinquere. Decepti sunt qui hoc tradiderunt, veluti Eustathius, a quo, etsi damnato, cuculiati multa accepisse videntur, falsa eius dicti interpretatione, quod adducunt, «omnis, qui reliquerit domum vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum; centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit». Quod eo est dictum si prò Christo filio Dei asserendo defendendoque eius evangelio, necesse sit quempiam omnia relinquere; ita sese accingere debet homo christianus, ut neque periculi impendentis metu, neque dilectione rerum sibi carissimarum ab assertione