Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/74

Da Wikisource.

Christi, a defensione evangelii abducatur. Hoc illud est. «qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet illam». Quod si parens tibi sit, aut frater, aut propinquus, qui de Christo male sentiat, tibique eam ob rem sit iratus, teque accuset, curetque aut de medio tollendum aut abducendum a Christo, relinquendi sunt potius illi, quam Christus deserendus. Eam ob rem dixit Dominus: «Non veni pacem mittere sed gladium; veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam. et inimici hominis domestici eius». At si pii tibi parentes sint, iam senio confecti, si sorores nubiles, si fratres, si liberi Christiane agentes et indigentes ope tua; non licet tibi abire in solitudines, ut agas vitam monasticam et ocio languescas: multo sudore ac labore, ut pietatem serves, pater, frater, liberi sunt nutriendi, multo sudore panis tibi et iis est comparandus ut dicto Dei sis audiens: quod, si pius es, mi frater, pluris faceredebes, quam traditiones et mandata hominum, qui rescisso verbo Dei concinunt, «licet parvulus ex collo pendeat nepos, licet sparso crine et scissis vestibus ubera, quibus te enutrierat, mater ostendat, licet in limine pater iaceat, per calcatum perge patrem». An id est, quod declarat apostolus? «Si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit et est infideli deterior». An hoc est, quod praecipit Deus: «honora patrem tuum, per calcatum perge patrem?» At vero quoniam vita monastica eo maxime commendatur, quod coelibatum ilia prae se ferat et coiat, aiiqua a nobis hic edam sunt dicenda: qua in re extrema video quosdam secutos. Nam qui virginitatem ita extulerunt, ut nuptias improbarent, magnopere erraverunt; qui item nuptias virginitati praetulerunt, fecerunt indignissime. Paulus sanctissimus apostolus laqueum iniicere se nolle dixit; at consilium salubre quidem dedit, ut unusquisque in sua vocatione maneret. Solutus es, neque in fornicationem te labi vides: sat firmo corpore, firmissima mente, non accendi, non uri sentis? donum hoc non volgare est, mi frater, ex Deo, ex Deo est. Non esto superbus, non immemor, non ingratus. Non haec sunt ex carne et sanguine, ex Deo sunt haec munera, gratiae Deo agendae sunt; nam in vocatione persia in coelibatu.