Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/76

Da Wikisource.

omnia, perturbare bello provincias christianas ob regnum obtinendum, agere internunciis, legationibus ultro citroque, negocia saecularia non sint et mentes non implicent. Sed quoniam haec sunt sanctissimorum pontificum Romanorum propria, ad ea venio, quae sunt eorum asseclarum. Quasi vero ambitione titillari, subviridis pilei et rosei desiderio ardere, et primam cathedram in ecclesia, ut pharisaei in synagoga, appetere, in fastu ilio per urbem incedere, palatia exaedificare ad memoriam, piscinas et septa ad gulam, equos alere et canes ad voluptatem, et sexcenta parare ut in ornili luxu vivant, negocia saecularia non sint et mentes non implicent. Coniugium unum negocium saeculare est. Quanto melius ex hoc ipso colligit concilium Carthaginiense tertium: non castum coniugium sed divitiarum curam et ardorem avaritiae ab episcopis et clericis ex sententia apostoli esse abigendum. «Ut episcopi — inquit — et presbyteri, et diaconi, vel clerici non sint conductores neque procuratores, neque ullo turpi lucro vel inhonesto negocio victum quaerant; quia respicere debent scriptum esse: — Nemo militans Deo implicat se negociis saecularibus». Et Carthaginiense quartum; «ut episcopus vilem suppellectilem ac mensam et victum pauperem habeat, et dignitatis suae auctoritatem fide et vitae meritis quaerat». Non loquor ad sensum episcoporum nostrorum, fateor; ex Pauli apostoli sententia loquor, quam si secuti fuissent pontifices Romani, non in hos abusus abiisset ecclesia. Audite vos, obsecro, principes christiani, Paulum apostolum ubi episcopi nolunt audire. Scribitis ad Timotheum episcopum de episcopis, qui et quales esse debeant, ut Deo militantes non implicentur negotiis saecularibus: «Haec doce et hortare; si quis aliter docet, non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi». Quanti id est? «Si quis aliter docet, non acquiescit sanis sermonibus Iesu Christi». Pergit sanctissimus apostolus: «Habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti simus». His, inquam, contenti simus. «Nani qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli et desideria multa inutilia et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem; radix enim omnium malorum est cupiditas». Sunt haec clarissima, quae vel satis