Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/80

Da Wikisource.

adduxerint, quot auctores ex magnis cominentaiionibus allegarint, ut terra marique oppugnetur praeceptum Christi. Sed ego, ut belli huius causam exponam, pauca dicam, principes, quibus vos de tota re facilius iudicare possitis et prò vestra pietate malo perniciosissimo mederi. Prudenter non modo Iudaeae, sed et populi Graeciae veteres et Romani Tacere visi sunt, quod iuramentum in omnibus prope rebus adhiberent. Hinc iuratos iudices, iuratos testes, iuratos milites, iuratos magistrati, iuratum senatum passim legimus, et quid denique non iuratum in singulis, quae antiqui obibant tum publice tum pri vatim, ut vel maxime iurisiurandi religione, quae penderent ex promisso, tírmiora essent? Indignum visum est prò prudentia nostris hominibus, tam frequentem tam solemnem morem praecepto evangelico omnino tolli ; omnia meditati, omnia commentati sunt. ne tolleretur solemnis gentium usus et consuetudo; cum tamen a Christo dictum meminisse poterant, qui haec previdebat, sic fore aliquando, «in vias gentium ne abieritis». Alii non a iuramento dixerunt Christum praecepisse, ut abstineremus, sed a periurio. O miram crassitudinem! o ineptias singulares! Sic enim agunt, quasi verba Domini obscura esse possint. Exstabat praeceptum, ut a periurio abstineremus. Non hocassumitChristus, sed aliud et maius infert. Quid? «Audistis, quia dictum est in antiquis, non periurabis, reddas autem Domino iuramenta tua; ego autem dico vobis, non iurare omnino». An potuit dici clarius, quam «non iurare omnino»? Alii, quia hoc non valde placebat, aliud commentati sunt, Christum non praecepisse per haec, ne iuraremus, sed voluisse omnino, ut neque per coelum, neque per terram, quod est, neque per nomina angelorum, neque per angelos, neque per capita hominum aut creata reliqua, sed per ipsum Deum iuraremus. Est profecto hoc commentum illius pharisaici quam simillimum, quod improbat Dominus, qui sua verba, lux mundi, imago Dei, in obscuro esse non patitur. «Stulti — inquit — quid hoc est? «quicumque iuraverit in tempio, iurat in ilio et in eo, qui habitat in ipso, et qui iurat in coelo, iurat in throno Dei et in eo, qui sedet super eum»; cum praecipit ergo Christus, «non iurandum neque per coelum neque