Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/81

Da Wikisource.

per terram, quia coelum thronus est Dei, terra autem scabellum pedum eius»; praecipit non esse iurandum neque per eum, qui in throno sedet. Itaque ut christiane et evangelice nonnulli multis iam saeculis docuerunt, et aliqui nostris temporibus contendunt, Christus vetuit omnino suos iurare. Quid dicitis, pontifices? non teneri praecepto Christi populos, an teneri? Nam quod omnia commoda nostra, spem, salutem, vitam obtinemus a Christo, non puto vos aperte nobis suasuros, ut a Christo recedamus: id quoniam clandestinis consiliis cum asseclis et collegis vestris agitis, ut scilicet, vos secuti, recedamus a Christo; genus eiusmodi hoc est, quod principum animos excitare atque infiammare debet. Nam quod eo usque vos diligitis, ut neminem dignitate exaequari patiamini, potest hoc, si velint homines, ferri: sed quod praeceptis Christi nolitis adstringi homines sed vestris, hoc non est iam cum hominibus sed exaequari cum Christo, immo vero et superare et vincere velie: id, si quid novi ego hos, principes non ferent: qui quoniam non ut contemptores verbi Dei, sed ut iudices veritatis, pulcherrime sedent; recitemus omnia argumenta, quibus vestri asseclae per vos egerunt, non ut veruni inveniretur, sed ut falso abducerentur gentes et nationes. Deus iurat: ergo nobis licet iurare. Quanti est veritas, principes, quanti est spiritus Christi, nihil poterat adduci, quo sensus Domini magis eluceret, «non esse iurandum», quam hoc ipsum argumentum, in quo, quoniam veluti ex praecedenti agunt et consequenti, quod Deus iuret propterea et nobis liceat iurare; primum illud esset videndum ex collatione, qui nos homunculi simus, quis et quantus sit Deus. At ego quidem neque mearum virium tam malus sum aestimator, tamque ignarus, ut ausim eo ingredi, unde nulla unquam inventura exitum oratio est. Tantum cum propheta colligam «Domini esse terram ad plenitudinem eius, Domini esse coelum et quidquid ubique est, Domini eam esse potentiam, ut quaecumque voluerit fecerit in coelo et in terra». Quam contra sit vis exigua vel nulla hominum, non crediderim ego melius usquam ex alio intelligi posse, quam ex his verbis Domini : «Non potes — inquit — non potes unum capillum facere album aut nigrum». Mira haec virium