Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/9

Da Wikisource.

Aonius Palearius, servus Iesu Christi, depositario libelli SUI, FIDELIBUS ET SANCTIS VIRIS, PACEM ET GRATIAM D1CIT A DOMINO NOSTRO IESU ChRISTO. Meae litterae unae atque alterae ad Helvetios et Germanos annis superioribus scriptae sine praefatione nominis, quae spes, quod consilium, qui animi mei sensus fuerit significare potuerunt. Testis est mihi Deus et pater Domini nostri Iesu Christi, me diu desiderasse a principibus christianis, ut, advocatis bonis et doctis viris, ipsi conventibus peragendis principes interessent ac praeessent, ut in eorum corona testimonium firmum sanctumque dicere possim, et, si necesse fuerit, fortiter mori prò gloria Christi. Cum in eo desiderio fuissem multos annos, et in aliis rebus principes occupatos viderem, et appropinquare tempus resolutionis meae, scripsi testimonium et ex testimonio actionem in pontifices Romanos et eorum asseclas, ut, si bene instructum ad mortem contemnendam mors prior occupasset, post mortem etiam prodessem optimis fratribus meis, quorum malis testimonio hoc mederi in concilio cupiebam. Quod sincere, caste, integreque scriptum depono apud viros sanctos et fidei plenos, ut hac ratione conservetur usque ad tempus concilii futuri, quod oecumenicum, liberum, sacrum, solemne fiet sine dubio in suo tempore, quod tempus ut cito veniat flecto genua mea ad patrem Domini nostri Iesu Christi. Quod concilium si tamdiu differretur, ut vos depositarii, ingravescente aetate, vereamini praeveniri morte; deligite ac substituite alios bonae famae viros et pietatis evangelicae studiosos vel ex fidelibus Helvetiis, vel ex Germanis vestris, ut depositum per manus