Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/91

Da Wikisource.

Recita CAPUT OCTAVUM.

Hominum commenta, pontificum decreta, conciliorum sanctiones, quaecumque scriptae lataeve sunt contrariae evangelio Iesu Christi et actis institutisque duodecim apostolorum, canonicis libris scriptis, daemoniorum doctrinam esse, neque potuisse ab hominibus convenir! in nomine Christi et congregari in Spiritu sancto contra Christum, dicente Domino: «Qui non est mecum, contra me est, et qui non congregat mecum, spargiti. Declaratio testimonii VIII. Ecclesiae coetus, synodi, concilia, in quibus vere in nomine Christi conventum est, sanctissima et firmissima sunt et erunt semper, quorum auctoritas ex eo colligitur, quod receperit Dominus, «dico vobis, quod si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re, quamcumque petierint, fiet illis a patre meo, qui est in coelis: ubi enim duo vel tres congregati in nomine meo, ibi suro in medio eorum». Quae verba diligenter sunt expendenda: habent enim plus ponderis quam vocis. Nam his non bene acceptis, disciplina Christiana conciliorum licentia prolapsa est: iisdem optime expensis, a vobis, principes, in quibus habitat spiritus Dei, conciliorum sinceritatem facile potest restitui. Conciliorum firmitudinem non facit locus, in quo convenitur: quod indefinite sit dictum, «ubi duo vel tres congregati fuerint», non magis Niceae quam Laodiceae. Maiorem minoremve numerum eorum, qui convenerint, non video, ut quidam putant, debere tantopere expendi, cum dixerit Dominus, «si duo vel tres congregati fuerint». Si sexcenti, si