Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/95

Da Wikisource.

evangelium, sublata instituta apostolorum, ademptam libertatem Christi, iugum legis reductum, vulgatam ac inculcatam gentibus et nationibus doctrinam daemoniorum. An haec in nomine Christi possunt, non dico agi, sed intentari? Qua de re praeclare quidem Cyprianus: «Nec se quidam vana interpretatione decipiant, quod dixerit Dominus, ubicumque fuerint duo aut tres collecti in nomine meo, ego cum illis sum; corruptores evangelii atque interpretes falsi extrema ponunt, et superiora praetereunt, partim memores et partim subdole corrumpentes. Quomodo possunt duo aut tres in nomine Christi colligi, quos constat a Christo et ab eius evangelio separari? propter quos clamat Esaias propheta — Vae vobis, filii desertores, habuistis consilium et non per me, fecistis conventionem et non per spiritum meum —». Haec ille, quibus facile coarguuntur omnes, qui abutuntur Christi dicto, sicuti fecerunt imperiti, arrogantes, superbi homines, collegae horum, quos adesse tanto numero videtis. li, ne vos multis morer, cum in concilio Constantiensi publice pronunciari iussissent et edictum proposuissent magna poena, ne quis institutionem Christi, Christi inquam institutionem, et primitivae ecclesiae morem et consuetudinem sequeretur, verbis pharisaicis illis, «licet Christus post coenam instituerit, licet suis discipulis administraverit; licet primitiva ecclesia», et caetera: haec, inquam, cum pronuntiaSsent, tamen primo quoque verbo se in Christi nomine et in spiritu sancto congregatos asserebant. Quamobrem illud potius est videndum, quo spiritu acti sint (quod ex eo potest dignosci, quod statuerint) quam quo nomine dicant sese coactos. «Falso prophetae — inquit Dominus — vaticinantur in nomine meo; non misi eos et praecepi eis. neque locutus sum ad eos. Visionem mendacem et divinationem fraudulentam et seductionem cordis sui prophetant vobis. Audivi quae dixerunt prophetae, prophetantes in nomine meo mendacium, qui volunt facere, ut obliviscatur populus meus nominis mei, propter somma eorum, quae narrat unusquisque ad proxitnum suum. Prophetantes— inquit—mendaciter in nomine meo». Haec cum ita sint, magnam omnino laudem vobis primum tribuendam