Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/99

Da Wikisource.

evangelium omni creaturae». — Quae est ista perversitas? qui iste animi furiis agitati sensus? quae diabolica fraus? Hic pontifices Romani non clamant, hos scriptores non devovent, non execrantur, non damnant, horum scripta non prohibent legi, immo vero honorant et colunt. Si quis vel concionator, vel scriptor Christi gratiam et pretium redemptionis nostrae honorifica et copiosa oratione longius prosecutus est per hosce annos, meminisse, principes, debetis, quae turbae, qui clamor, quae vociferano. Tonare, fulgurare, permiscere omnia visi sunt pontifices Romani. Utinam, principes, utinam in hanc cogitationem incumbatis, ut vestigiis adsequamini causam, cur quibusdam tantopere commoveantur, pontifices, episcopi, presbyteri, cuculiati, quaedam negligenter admodum ferant. Utinam intelligatis, qui et quantopere sit cavendum ab iis, qui in Spiritu sancto emendo et vendendo exercitati in hoc curam, cogitationem, mentem fixerunt, ne vectigalia, quaestuosis traditionibus imminutis, sibi fiant deteriora. Nam quid hoc est? «Qui scis hos libros esse canonicos? Christus non scripsit aliquem librum, Christus non praecepit ut scriberent». Quorsum haec spectat oratio? Quid hosce aliud velie putatis, obsecro vos, principes, in quibus habitat spiritus Dei, nisi suadere, ne tanti faciamus evangelium,

et ea quae sunt nobis scripta divinitus? Quamobrem subdole agunt ex dicto Ieremiae: «Ecce dies veniunt — dicit Dominus — et feriam domui Israel et domui Iuda foedus novum, non secundum pactum, quod pepigi patribus vestris; sed hoc erit pactum, quod feriam cum domo Israél: post dies illos — dicit Dominus — dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam, et ero ipsis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum». Quid tum? num ex eo, quod praedictuin erat scribendam esse legem Dei in cordibus fidelium gentium et nationum, colligi potest non scribi oportuisse evangelium a Matthaeo, Marco, Luca et Iohanne? An, quia scribendum in cordibus dixit, sequitur evangelii veritatem non contineri scriptis illis divinitus, sed pectore tantum quorumdam, veluti sacrario, in quorum corde non Dei, sed bene carnis lex scripta est atque