Pagina:Archivio della R. Società Romana di Storia Patria - Vol. XVI.djvu/239

Da Wikisource.

Varietà 235


[2] Ad premissa respondent domini Gaietani:

Ad primum quod culpa sua titulo et bonis suis privati fuerunt.

Item quia accio, que ex hoc nasceretur, nasceretur ex maleficio vel quasi, et huiusmodi accio non datur in heredera, nisi in quantum ad eum pervenerit vel cum defuncto lis fuerit contestata. Et respondent ad iura canonica que possent in contrarium allegari.

Item quod bona domini Bonifacii que habebat ante papatum ante sentencias et processus factos contra dominos Columpnenses per ipsum, iusto titulo pervenerunt ad dominum Lofridum fratrem suum unde sequens obligacio non potuit afHcere bona que iam facta fuerant aliena.

[3] Sed ad hec replicant domini Columpnenses, quod non fuit culpa sua, sed culpa domini Bonifacii, et super hoc multa ad hoc probandum inducunt.

[4] Item contra predicta instrumenta per dominum P. de Columpna cardinalem dicunt domini Gaietani .xi. racionibus quod non tenentur ad observanciam predicte cessionis.

[5] Sed dominus P. de Columpna cardinalis ad singulas raciones respondet et efficaciter ut videtur.

[6] Item domini Gaietani dicunt se dampnificatos per dominos Columpnenses, et alios de domo eorum, in nongentis et quadraginta milibus florenorum auri, et tribus milibus florenorum in fructibus et declarant loca in quibus et per quos dampnificati fuerunt.

[7] Sed domini Columpnenses respondent sigillatim ad singula, et quod eis pro illis dampnis in aliquo non [te]nentur.