Pagina:Archivio storico italiano, serie 3, volume 12 (1870).djvu/368

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
74 i porti della maremma senese

tinum per rectam stratam et usitatam semper intendentibus. Et faciat quod dicta strata sit convenienter habundan;; hospitiis et rebus coramestibilibus et aliis, que in talibus requiruntur et necessaria sunt. Salvo et excepto quod, tempore magne guerre et postquam Comune senense exbanniri fecerit dictam stratam, Comune senense ad dictam securitatem et habundantiam nullatenus teneatur.

(Consiglio della Campana, n.° 79, C. 82).          


II.


1356, agosto 6.


Nuovo trattato fra i Comuni di Firenze e di Siena per l’uso
del Porto di Talamone.


In Christi nomine, amen. Anno Incarnationis eiusdem millesimo trecentesimo quinquagesimo sexto, inditione nona, die sexta mensis augusti. Prudentes viri Georgius Baronis, Sander Simonis de Quarata, dominus Iohannes Alberti de Albertis, Paulus Cennis de Covonibus, Marchus Rossi de Strozzis, Paulus Bardi de Altovitis, Amerigus domini Giannozzi de Cavalcantibus, dominus Gerius domini Francisci de Pazzis, Matheus Federighi Soldi et Petrus Filippi de Albizzis, cives honorabiles florentini, offitiales pro Comuni Florence ad infrascripta et alla electi et legittime deputati; volentes, autore Domino, iuxta potestatem eis traditam de mense iulii proxime preterito per opportuna Consilia populi et Comunis Florentie, ad ea que utilitatem, comoditatem ac securitatem mercatorum civitatis Florentie respiciat, intendere diligenter; habito super infrascriptis omnibus et singulis invicem et cum pluribus mercatoribus et aliis civibus florentinis colloquio et tractatu, et demum inter omnes ipsos decem offitiales congregatos et constitutos invicem in palatio populi florentini, in quo domini Priores Artium et Vexillifer iustitie dicti populi et Comunis moram trahunt pro ipsorum offitio exercendo; premisso et facto diligenti et secreto scruptinio et obtempto partito per duas partes eorum et ultra ad fabas nigras et albas, ut moris est, omni iure et modo quibus melius potuerunt; providerunt et ordinaverunt, quod cum Comuni Senarum seu alìquo vel aliquibus dicti Comunis Senarum sindico seu sindicis fiat et fieri possit et debeat per Franciscum Falconetti sindicum et sindicario nomine Comunis predicti florentini conventio infrascripta, et cura infrascriptis pactis, capitulis, tenoribus atque formis, et cum obbligationibus, penis, ypothecis, renumptiationibus, validationibus, ro-