Pagina:Archivio storico italiano, serie 3, volume 13 (1871).djvu/25

Da Wikisource.

nel medio evo - documenti 21

dicibus. Venientes autem ante fores basilice beati Petri apostoli ad sanctam Mariani in Turri, ubi jndicium datum erat, tunc cepit dicere domnus abba: Ecce parati sumus legem facere sicuti promisimus. Respondit domnus Leo prudentissimus Archidiaconus una cum Ropperto venerabili et laudabili diacono et oblationario sancte et apostolice sedis, simulque domno Iohanne urbis Rome prefecto et legum latoribus iudicibus et dixit: Voluraus scire si per legem Romanam aut Langobardam vultis defendi. Tunc respondit Hubertus dativus iudex et advocatus ipsius monasterii: Secundum legem Langobardam volumus nos defendere quia per centum et eo amplius annos res nostri monasterii per legem Langobardam defensata est et percepta regalia exinde habemus. Sed si placet domno imperatori aliter fieri, non possumus contradicere. Ad hec domnus Leo dixit iudicibus Romanis: Quid vobis videtur de hoc? Illi autem responderunt: Certe ista res nobis in dubio est, sed in providentia sit domni imperatoris. Tunc surrexit domnus Leo et abiit ad imperatorem et narravit ei omnia que facta sunt et petiit ab eo consilium quomodo vel qualiter placuisset ei. Tunc dixit ei imperator: Revertere ad iudicium et interroga abbatem et advocatum eius si possunt probare per scripta aut per sacramentum aut per testimonia quod monasterium ipsum sub lege Langobardorum defensatum fuisset, et ego nullatenus a sua lege eum suptraho. Et reversus in iudicium interrogavit eundem abatem et advocatum eius quid de hoc dicerent At illi ostenderunt confirmationem factam a Hlotario imperatore, ubi continebatur quomodo diffinitum est ante presentiam predicti imperatoris et domni Pascalis pape, quod idem monasterium sub lege Langobardorum vivere deberet sicut cetera monasteria infra regna Francorum constituta sunt idest Luxoviensium, Lyrinensium et Agaunensium et pontificem Romanum nullum dominium in iure ipsius monasterii haberet, excepta consecratione. E contra defensores presbyterorum jam dicte ecclesie sancti Eustathii voluerunt reprobare supradictam confirmationem. Tunc decrevit domnus Leo, qui ex parte domni imperatoris erat, ut si abbas per suum advocatum legem potuisset facere quod neque per se neque per ullam submissam personam ipsa sua confirmatio falsa esset, stabilis permaneret. Ad hec advocatus monasterii, iubente domno Leone, voluit sacramentum prebere cum suis sacramentalibus, quod scripta ipsa falsa non essent et quod monasterium predictum per ipsam confirmationem per centum et eo amplius annos se defensavit per legem Langobardorum. Insuper per pugnam et per testimonia probare voluit. Ad hec qui ex parte presbyterorum erant hoc recipere noluerunt quia dicebant quod non oportet eis. Ad hec domnus Leo: Me oportet discernere et diffinire, et ad me pertinet qui ex parte imperatoris sum. Modo scio