Pagina:Archivio storico italiano, serie 3, volume 13 (1871).djvu/261

Da Wikisource.

e la sua zecca 257


SENTENTIA


inter Abatem Lirinensem et Sindicos Vintimilii de castro de Sepulchro.


(1177)


In christi nomine amen. - Noverint tam presentes quam futuri quia cause que vertebant inter dominium laugerium abatem monasterii sancti honorati de lerino et obertum entraussat et odonem balbum sindicos et actores civitatis vintimilii coram domino stephano episcopo et alnardo de porta alcione gulielmo trentamore, raynaldo amadeo et guglielmo lecario consulibus vintimilii et ipsis presentibus advocatis et receptis comunibus judicibus terminate fuerunt ut inferius. - Cause siquidein tales erant. - Predicti sindaci nomine dicte universitatis vintimilii dicebant et petebant quod castrum et homines de sepulchro erant de territorio et jurisdictione vintimilii et debebant sicut ceteri homines de vintimilio contribuere in obsequiis et avariis dicte universitati. - Quod dictus abas negabat et dicebat quod castrum et ejus homines et territorium erant proprii juris et dominii monasterii lirinensis et nullus habebat jurisdictionem aliquam in dicto castro et ejus territorio aut hominibus nisi monasterium lirinense, et territorium dicti castri erat divisum a territorio vintimilii sicut dicto monasterio donatum et terminatumi fuerat per d. guidonem q. comitem et dominum vintimilii et dicti castri de sepulcro quod privilegium bullatum bulla dicti comitis comprobabat. - Item dicebat et petebat dictus abas ab ipsis sindicis quod omnes possessiones culte et inculte que sunt in terra seu braida que massatorta dicitur et omnes possessiones et terre culte et inculte domus et molendina et horti que sunt a porta lacus, et omnes aque fluminis rodie vintimilii usque ad podiumusque et cagalonum et lumen rodie et omnes