Pagina:Archivio storico italiano, serie 3, volume 13 (1871).djvu/262

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search

il principato di seborca 258

aque rodie a dicta porta lacus usque ad beveram sunt proprie jurisdictionis et dominii monasteri! lirinensis; et predicta per predictos dominos episcopum et consules sibi adjudicari mimine lirinensis monasterii petebat. - Quod dicti sindici quantum ad jurisdictionem penitus et in partem quantum ad totam proprietatem negabant - Dicti vero dominus episcopus et consules sibi auditis petitionibus et responsionibus utriusque partis et receptis testibus in dicta questione sententiaverunt et sententiando dixerunt quod castrum de sepulchro et ejus territorium sicut incipit in capite montisnigri ad locum qui dicitur florebella et descendit per vallonum dicti montis ad passum de gargo et inde ad roccam scuram, et de dicta rocca deseendit ad passum de Iona et progreditur in sursum per vallonum de batallo usque ad territorium podii raynaldi est proprie jurisdictionis et dominii monasterii lirinensis et homines dicti castri non tenentur ex aliqua jurisdictione prestare seu avarius parere nec respondere comunitati vintimilii. - De terris et possessionibus massetorte dixerunt et sententiaverunt, quod sunt et sint monasterii lirinensis sed homines vintimilii in locis non cultis et aggregatis de vitibus vel ficubus vel biado possint pascere cum suo avere. - De terris que dictus abas petebat a vintimilio usque ad podium et apium et cagalonum et flumen rodie dixerunt et sententiaverunt quod molendina prata, horti et terre culte et inculte que sunt a porta lacus et itur in sursum subtus rupem paramuri et per via que est super bedale molendinorum eclesie s. michaelis e subtus s. stephanum et ex alia parte versus rolinum sicut sunt arbores populi posite in ripis pratorum juxta dictum flumen et descendit ad equalitatem dicte porte cum domibus terris et hortis oliveti s. michaelis sunt et sint monasterii lirinensis exceptis possessionibus s. marie et s. stephani que sunt ante s. stephanum, alie autem possessiones posite ante viam et supra versus moritem sint illorum qui eas possident quas habuerunt ab ipso monasterio in cambium pro massatorta, nisi dictus abas alias probaverint de ipsis. - De aqueductu aque rodie sententiaverunt quod dictum monasterium possit libere de flumine rodie a porta lacus usque ad beveram pro suis molendinis et hortis aquam accipere quantumcumque et ubicumque voluerit et