Pagina:Archivio storico italiano, serie 3, volume 13 (1871).djvu/29

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search

nel medio evo - documenti 25


II.


Placito tenuto da Giovanni patrizio, e da Crescenzo prefetto di Roma, nella causa delle due chiese, nelle terme Alessandrine, tra il monastero di Farfa da una parte, e la chiesa di S. Eustachio di Roma dall’altra.


MX.


(Dal Reg. Farf. num 649.)


In nomine Domini Dei Salvatoris nostri Iesu Christi. Anno Deo propitio pontificatus Sergii summi pontificis et universalis iiii pape, in sacratissima sede beati Petri apostoli ii, indictione viiii, mensis iunii die i. Ad laudem omnipotentis Dei et Salvatoris nostri Iesu Christi simulque beate et superexaltate Pei genitricis virginis Marie, ex decreto judicum et per patricialem preceptionem breve memoratorium factum qualiter orta est contentio inter presbyteros S. Eustathii que sita est in Platana qui reclamaverunt ad domnum Iohannem patricium Urbis Rome et Crescentium gloriosum istius Urbis Rome prefectum, dum resideret infra domum suam predictus domnus patricius una cura jamdicto domno prefecto simulque cum eis optimates et judices Romanorum, videlicet Iohannes Dei providentia primicerius, Gregorius primicerius defensorum, Benedictus sacellarius, Georgius arcarius, Petrus et Leo sive Iohannes atque Gregorius dativi judices, Leo protoscriniarius sacri palatii, Relizo inclitus comes, Amato Campanie comes, Ottavianus et Otto comes filius eius, Marinus germanus suprascripti prefecti, Leo Curtabraca, et Berardus suus germanus, Bonizo ilius Franconis, Bulcio filius Gunzonis, Franco a S. Eustathio, Franco de Brittone, Leo de Calo Iohannis, Maraldus, Rolandus tìlius Guarnolfide comitatu Viterbensi, Ardicho domini gratia dativus judex, Franco Langobardorum judex de comitatu Sabinensi, et alins Franco judex filius Alberti judicis, Rainerius filius Arduini de comitatu Sabinensi. In istorum omnium presentiam venerunt presbyteri suprascripte ecclesie S. Eustathii una cum Iohanne diacono sacrosancti Lateranensis palatii et rectore atque dispensatore suprascripte ecclesie scilicet Petrus archipresbyter, Iohannes presbyter de Polla secundus, Eustatius presbyter, Petrus presbyter, Adrianus presbyter, Sigizo presbyter, cum euncta illorum congregatone, et coeperunt proclamare supra Guidone venerabili abbate monasterii S. Marie domine nostre quod dicitur in Pharpha. Nam ita dicebant: Domine patrici et prefecte et judices Dei et vestra misericordia habeamus legem