Pagina:Archivio storico italiano, serie 3, volume 13 (1871).djvu/31

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search

nel medio evo - documenti 27

supra legitur, prelibato abbati suoque advocato. Mox jussu dormii patricii et prefecti et cunctorum supradictorum judicum jam dictus Iohannes diaconus et defensor predicte ecclesie S. Eustathii tulit duas cartas in manus per quas litigabat contra sepe dictum abbatem simulque cnm cunctis predictis et cum prephato Siccone advocato suo et, refutaverunt ipsi abbati et suo advocato predictam ecelesiam et prenominatam domum por affines et pertinentias et ex integro, sicuti suprascriptum est, et in manu predicti abbatis et advocati reliquerunt cartas. Illico jussu domni patricii et prefecti et cunctorum judicum tulit Gregorio primicerius defensorum cultellum et eas per medium abscidit similitudine crucis, et iterum in manu jam dicti abbatis reliquit ac dimisit in conspectu omnium ibidem residentimn et circumstantium. Quod si in quocumque tempore a jam dicto Johanne diacono aut predictis presbyteris vel successoribus eorum aliqua cartula de jam dicta ecclesia sive de suprascripta domo cum omnibus earum pertinentiis ex integro, sicuti superius legitur, inventa aut reperta fuerit et cum et qualicumque insurgente persona magna vel parva predicto monasterio litigare vel calumnias inferre temptaverint, non solum cartula ipsa vacua permaneat, sed etiam compositores existant auri optimi librarum quinque medietatem in sacro Lateranensi palatio et medietatem predicto monasterio et post solutam penam hoc breve memoratorium in omne robore firmitatis permaneat. Inde profutura memoria et cautela ut amodo et usque in finem seculi predictum menaste rium jam dictam ecclesiam S. Penedicti cum prephata domo et omnia illarum pertinentia securo et quieto ordine detineat, sicuti dictum est, usque in fìnem seculi. Propter hoc supradictus domnus prefectus et patricius simul et omnes suprascripti judices michi Romano scriniario sancte romane ecclesie scribere preceperunt. In quo et ipsi omnes manu propria subscripserunt in mense et indictione suprascripta viiii.

† Iohannes Domini gratia Romanorum patricius. † Crescentius Domini gratia Urbis prefectus. † Relizo comes † Amato comes. † Arduinus Domini gratia dativus judex. † Iohannes Dei providentia primicerius. † Gregorius Domini gratia primicerius. † Ego Georgius Dei providentia arcarius. † Benedictus Domini gratia sacellarius Apostolice sedis. † Petrus Dei nutu judex. † Leo Domini gratia dativus judex. † Leo protoscriniarius sacri palatii. † Iohannes de Benedicta. f Leo Curtabraga. † Marinus. † Rolandus. † Octavianus. † Franco de Britto. † Berardus Curtabraga. † Maraldus. † Bonizo filius Franconis. † Raynerius filius Arduini. † Otto comes. † Sicco filius Engibaldi. † Ego Romanus scriniarius sancte romane Ecclesie qui supra scriptor huius memorie brevis post judicum subscriptiones compievi et absolvi.